Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 392
in decimo quarto, recurretur ad rationem superius assignatam de septennario sponsalium, quia principales mutationes quae fiunt in homine | f. 224rb fiunt un numero septennario ad exemplum primae mutationis quae est exemplar aliarum. Quia ergo vegetativa in septennario operatur in utero, sensibilis postea in septennario annorum, ita et tunc ratio incipiens operari minus completa est usque ad quattuordecim, quia nondum completus est suus septennarius. Tunc autem suo septennario completo, est ipsa ratio completa et perfecta secundum naturam in isto, et tunc completa est et perfecta anima rationalis in illo quantum ad omnem sui potentiam secundum naturam; et quia perfecti est generare sibi simile, ideo tunc primo regulatum est hoc individuum, quod usque modo perfectum est in se secundum potentiarum animae naturales operationes, potens ad sibi simile producendum. Quod autem inferior aetas sit in muliere sufficiens, hoc autem est propter imperfectionem illius. Hoc est ergo ratio aetatis determinatae ad matrimonium. Alia ratio est conveniens ad istam, et a posteriori, scilicet exprimunt sensus, quia scilicet in tali aetate apertum est quod generare potest vir et mulier concipere, sed quia quod sensibiliter apparet causam habet in natura, ideo illam rationem praehabitam causam huius ponimus.
Quod ergo minor aetas videtur sufficere in quibusdam secundum illam decretalem Puberes , bene concedimus quod aliquando minor aetas sufficit, sed communiter attenditur illa aetas, et quia statuta iuris de his contingentibus non secundum singulares eventussed secundum communem statum dantur, ideo nihilominus requiritur talis aetas ad contrahendum. Unde semper requiritur duodecim ex parte mulieris, vel virtus anni duodecimi, ex parte viri decimi quarti, cum malitia dicitur supplere aetatem. Et hoc tangitur in apparatu Puberes, "Pubertas ex vigore naturali, non ex annorum numero comprobatur ."
Ad aliud quod consensus secundum discretionem requiritur ad contrahendum matrimonium, non secundum quamcumque discretionem, sed secundum discretionem perfectam, non enim tunc debent habere discretionem ad se solos regendum, sed etiam ad regendum familiam, propter quam habendam contrahunt. Quamvis ergo discretio et consensus secundum discretionem possit esse in minori aetate, tamen talis perfecta discretio in aetate a iure determinata, scilicet duodecimo et decimo quarto anno, propter rationes praehabitas attenditur, vel in aetate habente illius aetatis, quando scilicet malitia in aliquibus praevenit aetatem. Generaliter tamen secundum quod dantur statuta iuris
Ibid.
Ibid.