Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 393
non respectu huius vel illius, sed respectu communitatis debet attendi annus duodecimus hinc et quartus decimus inde.
Ad id quod postea quaeritur respondeo quod minor aetas requiritur in muliere quam in viro, quia humidum quod requiritur praecipue ad generationem magis est passibile in muliere quam in viro. Unde et citius consumptibile est a calido consumente, et idcirco mulieres per naturam citius moriuntur, et breviores vitae sunt quam viri.
Quod ergo obicitur de XX, Q. I, Sanctimoniales , intelligendum est secundum aliquorum consuetudines, et non praecise loquitur, quia alibi eadem quaestione, Placuit , dicit quod ante vicesimum quintum annum nec virgo consecratur nec vir in diaconum consecratur. Ecce quod ponit quantum ad hoc virum et mulierem quasi in aequali, eadem quaestione Iuvenculas dicit quod debet esse mulier consecranda sexagenaria, et sic patet quod non praecise sed secundum diversas consuetudines in diversos casus loquuntur de hoc iura. Et ideo non est hoc ad contrarium trahendum.
Quod obicitur quod in viro est magis de calore naturali quam in muliere, verum est; sed ad generationem non solum calor mediante quo fit digestio humidi naturaliter, sed ipsum humidum obediens calori et digestibile ab ipso requiritur. Quamvis ergo plus de calore sit in viro et minus in muliere, tamen propter imperfectionem mulieris respectu viri humidum in ipsa magis est obediens, quia magis passibile, et ita magis digestibile, et magis obediens est parvo calori qui in ea est quam humidum in viro sit obediens maiori calori, quia propter perfectionem viri fortius et perfectius est humidum in viro quam in muliere, et ideo minus passibile, et ita minus digestibile est a calore quamvis maiori, et ideo non valet ratio. Sed valeret si humidum in utroque similiter se haberet.
Circa quartum videtur quod matrimonium verum, vel per verba de praesenti contractum, possit solvi, quia verum matrimonium est inter fideles, XXVIII, Q. I, Non est ratum , et Extra. Qui matrimonium accusare possint, Quanto , et tamen dissolvi potest, sicut dicit idem capitulum, et Extra. De his qui matrimonium accusare possint, Quanto , et iterum XXVIII, Q. II, Si infideles , a quo capitulo sumitur illud quod dicitur in illa decretali, Quanto, quod contumelia etc.
c. 13, Sanctimoniales, C. XX, qu. 1 (I, 846).
c. 14, Placuit, ibid.
Cf. ibid. c. 12, Iuvenculas.
Pars I, C. XXVIII, qu. 1 (I, 1078).
c. 7, Quanto te novimus, X, De divortiis, IV, 19 (II, 722).
Ibid.
c. 2, C. XXVIII, qu. 2 (I, 1090).