Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 394
Item, I Cor. VII, "Si infidelis discedit, discedat, non est enim frater vel soror ." Ergo. etc.
Secundo, quia matrimonium fidei et caritatis quod est inter animam et Deum iuxta illud, "Sponsabo te mihi in fide ," est separabile usque ad consummationem in gloria, et separetur etiam multotiens. Ergo, a simile carnale matrimonium est dissolubile usque ad consummationem, quae est per copulam carnalem. Ergo, matrimonium contractum per verba de praesenti sive consensus huiusmodi dissolvi potest.
Contra. I Cor. VII, "Praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere ," etc.
Item, I Cor. VI, "Mulier vivente viro allegata est lege viri ."
Item, XXXII, Q. VII, Interveniente , argumentum ad idem.
Respondeo, XXXVIII, Q. I, non est ratum . Triplex distinguitur matrimonium, legitimum et ratum, ratum et non legitimum, legitimum et non ratum. Legitimum et ratum est inter fideles, et est legitimum quia fit secundum mores patriae vel secundum solemnitatem Ecclesiae, aut quia fit inter legitimas personas; ratum quia in fide, quia fides ratificet; ratum et non legitimum est quod est inter fideles, tamen vel non secundum mores patriae celebratur vel solemnitates Ecclesiae, vel fit inter tales personas quae habebant impedimentum impediens contrahendum, quamvis non dirimat contractum, quia si dirimaret contractum iam nec ratum nec matrimonium esset; legitimum et non ratum est sicut ibi dicitur inter infideles qui legitimae personae dicuntur, quia contrahunt secundum mores patriae suae; ratum tamen non est, quia non est in fide. Tale coniugium dissolvitur ut dicitur ibi lege fori non lege poli, quia secundum mores suas dato libello repudii separantur ab uxoribus. Tamen secundum ius divinum est inter eos vinculum indissolubile, si tamen legitimae sint personae, nisi in casu a superiori, scilicet a Deo solvatur. Et ad hoc notandum quod aut infidelitas praecedat matrimonium aut matrimonium infidelitatem, sicut cum ambo vel alter coniugum labitur in haeresim vel infidelitatem. Si primo modo aut ambo remanent in infidelitate, et sic si personae sint legitimae separari non possunt de iure divino, etsi secundum mores patriae suae aliquando separentur, sicut loquitur capitulum Non est ratum . Aut
I Cor. 7, 15.
Osce 2, 20.
I Cor. 7, 10.
Cf. I Cor. 7, 39.
c. i, C. XXXII, qu. 7 (I, 1140).
Decret. Grat. C. XXVIII, qu. i (I, 1078).
Ibid.