Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 395
ambo convertuntur ad fidem et sic magis est indissolubile quam prius, quia ratificatur per fidem. Aut alter illorum tantum convertitur ad fidem, et tunc est distinguendum, quia aut ille qui non convertitur vult cohabitare sine contumelia creatoris, et sic indissolubile est adhuc, aut non vult habitare sine contumelia creatoris, et tunc dissolubile est huiusmodi matrimonium, et a Deo dissolvitur, quia contumelia creatoris ius solvit matrimonii, sicut habetur capitulo Si infideles , et Extra. Quanto , ubi dicitur quod tunc qui fidelis est potest contrahere cum altero vivente adhuc primo coniuge. Si matrimonium praecedit infidelitatem, aut uterque labitur in infidelitatem, et sic indissolubile est sicut inter infideles, aut alter tantum et sic distinguendum ut prius, quia infidelis aut vult cohabitare fideli sine contumelia et sic separari non debent, nec simpliciter nec quantum ad thorum, aut non vult sine contumelia creatoris cohabitare, et tunc separari potest quantum ad vinculum, non tamen simpliciter. Immo, altero vivente, alter cum alio ab illo contrahere non potest. Quae dicta sunt confirmantur per rationem et per iura, XXVII, Q. I, Non est ratum , et Q. II, Si infidelis , et XXXII, Q. VII, Interveniente , et Extra. Qui matrimonium possunt .
His praehabitis dicimus quod matrimonium sive consensus de praesenti, dum tamen fit inter personas legitimas, quamdiu supersunt coniuges simpliciter est indissolubile, etsi in casu solvatur aliquando a Deo.
Ex dictis plures satis intelliges auctoritatum et rationum ad utramque partem excepto quod ad illud quod obicitur quod matrimonium spirituale semper est dissolubile usque ad consummationem, ergo etc., dicendum quod non est simile de matrimonio spirituali et carnali quia matrimonium spirituale ponit coniunctionem cum Deo, non tantum de iure sed etiam de facto. Aliter enim non coniungitur continue anima sponsa cum Christo Sponso nisi per caritatem. Unde oportet esse ibi vinculum actuale iuxta illud "Qui adhaeret Domino unus," etc. Circa autem matrimonium carnale non ponit nisi coniungi de iure, non de facto, nec quantum ad mentes nec quantum ad corpora, quia si quantum ad mentes, tunc inter odio se habentes non esset coniugium. Iterum, si quantum ad corpora esset coniugium inter coniuges, esset solum dum commiscentur, quia patet quod non est ibi vinculum actuale, sed solum iuris sufficit.
Decret. Grat. c. 2, C. XXVIII, qu. 2 (I, 1090).
c. 7, Quanto, X, De divortiis, IV, 19 (II, 722).
Decret. Grat. C. XXVIII, qu. 1 (I, 1078).
c. 2, C. XXVIII, qu. 2 (I, 1090).
c. 1, C. XXXII, qu. 7 (I, 1140).
Cf. Extra. IV, t. 18 (II, 717 ff.).
I Cor. 6, 17.