Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 396

Ad alia autem exiguuntur non tantum vir sed femina, et ideo quia in potestate nostra est disiungi de facto in spirituali, quia possumus cum volumus non inhaerere Deo, ideo illud potest solvi. Sed aliud, in quo semel consensimus et nos servum alterius facimus, et sic de iure nos ligamus supra nostrum velle, et ideo a nobis solvi non potest, Non est igitur simile, quia minus exigitur ad solutionem spiritualem, quia solvi de facto sufficit ibi, quam ad solutionem carnalem, ubi non sufficit solvi de facto quod possumus, sed solvi de iure quod non possumus; et ideo simpliciter est dicendum quod illud est indissolubile.

Circa consummationem matrimonii quattuor quaeruntur.

Primum est, utrum copula carnalis sit de essentia matrimonii; secundum, utrum matrimonium consummatum est per copulam carnalem; tertium, utrum solum per copulam vel aliud; quartum, utrum post consensum de praesenti, statim unientur coniuges ad reddendum f. 224va debitum carnalis copulae. |

Circa primum si quid minus videtur esse, est et quid magis. Sed consensus amborum minus videtur esse de essentia matrimonii quam copulam corporum, et tamen est de essentia illius, ergo etc. Probatio mediae dicitur in Summa de matrimonio . Dicunt iuristae quod matrimonium primum ad cuius exemplar sunt alia tunc fuit institutum inter primos parentes quando Adam dixit, "Hoc nunc os de ossibus meis et caro de carne ," non quando dixit Deus, "Crescite et multiplicamini " etc.; immo non fuit nisi quasi benedictio nuptialis. Sed constat quod istud, "Hoc nunc os" etc. magis respicit copulam corporum quam animorum, quia in copula corporis fiunt proprie una caro.

Contra. Nihil est de essentia alterius sine quo potest esse alterum, id est sine quo non existente existit alterum. Sed sine copula carnali existente adhuc est matrimonium, XXXII, Q. VII, interveniente , ergo, etc.

Respondeo. Possumus loqui de matrimonio vel in quantum sacramentum, vel in quantum coniugium. Si in quantum sacramentum, sic copula carnalis est de essentia illius. Quia matrimonium in quantum sacramentum institutum est principaliter ad signandum coniunctionem Christi et Ecclesiae quae est per unionem duarum naturarum in Christo, non ad significandum coniunctionem animae cum Deo, quia sacramentum et ex similitudine repraesentat et ex institutione significat. Dico ergo quod matrimonium quantum ad consensum animorum principaliter

Non inveni.

Gen. 2, 23.

Gen. I F 8 (I, 28)

c. i. C. XXXII, qu. 7 (I, 1140).