Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 397
repraesentat coniunctionem animae ad Deum vel ad Christum in quantum Deus, non in quantum Verbum Incarnatum, nisi ex consequenti, scilicet, in quantum caritas sua movet ipsum ad uniendam sibi nostram naturam, ut coniungeretur Ecclesiae sicut sponsae. Hanc inquam-coniunctionem scilicet animae ad Deum vel ad Christum in quantum Deus, repraesentat consensus animorum per verba de praesenti ex similitudine, sed non significat ex institutione, quia ad hoc non est matrimonium institutum, sed in quantum matrimonium institutum est ad significandum Christi et Ecclesiae sacramentum, id est, coniunctionem Christi et Ecclesiae quae est per unionem duarum naturarum in Christo, et quia hanc unionem vel coniunctionem figurat per carnalem copulam corporum non per copulam animorum, ideo in quantum sacramentum est de essentia matrimonii copula carnalis; hoc patet XXVII, Q. II, Cum societas , quod habetur etiam in Littera . Si autem consideretur matrimonium in quantum coniugium, non in quantum sacramentum, sic uno modo copula carnalis est de essentia illius, alio modo non, quia aliquid potest esse de essentia alterius dupliciter, aut per se et primo, et sic solum principia rei sunt de essentia rei, ut de essentia animae et hoc modo est solum suum quod est, et suum quo est, non suae potentiae; alio modo dicitur de essentia rei quod est per se, etsi non primo, et hoc modo sunt potentiae animae de essentia animae, quia etsi sine illis non potest esse, tamen non sunt de prima rei compositione, sed sequuntur primum esse et sunt quasi de bene esse, quia comparant animam ad operari et ad finem suum. Sic dico quod loquendo de essentia matrimonii per se et primo non est de essentia illius nisi consensus per verba de praesenti; loquendo tamen de essentia matrimonii alio modo, scilicet secundum quod dicitur de essentia esse quid per se etsi non primo, scilicet quia sequitur primum esse et dat bene esse et completum vel consummatum quia comparat ad finem, sic carnalis copula est de essentia matrimonii, quia per carnalem copulam est ibi omnimoda inseparabilitas et perpetuitas, et ordinatur ad suum finem, scilicet ad bonum prolis.
Quod ergo primo obicitur de institutione primi matrimonii, dicatur quod tunc erat matrimonium institutum in officium, non in remedium, et quia quantum ad officium est, et praecipue tunc esset ad multiplicationem hominum sive fidelium quae fit per copulam carnalem, ideo tunc debuit forma instituendi tangere principaliter copulam carnalem. Nunc autem quia spirituale est, secundum quod dicit Apostolus , qui uxores
c. 17, Cum societas, C. XXVII, qu. 2 (I, 1066).
Lombard, IV Sent., Dist. XXVI, (ed. cit. II, p. 914 ff.).
I Cor. 7, 29.