Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 398
habent sint quasi non habentes, ex quo praecipue Beata Virgo continentiam huiusmodi incepit, debuit forma verborum talis esse quae ita de plano non tangeret copulam carnalem, sed magis spirituale esse debuit, sicut est forma quae ita expresse non tangit carnalem copulam, sicut illa, "Haec nunc os," etc.
Alia duo argumenta ad oppositum procedunt secundum quod esse de essentia alicuius est esse de essentia illius primo et per se, et non secundum quod dicit esse de essentia alterius per se etsi non primo.
Illud autem quod adducitur ad primum non facit ad propositum quia non dicitur ibi quod matrimonium posset esse sine omni copula carnali, quia non loquitur generaliter de copula carnali.
UTRUM MATRIMONIUM CONSUMMATUR PER COPULAM CARNALEM?
Circa secundum, Ambrosius et Herodotus in hoc quarto infra Dist. XXX, Cap. Inter quos , et dicitur ab Ambrosio in Libro de Patriarchis, et habetur XXVII, Q. II, In omni matrimonio , In omni matrimonio coniunctio intelligitur spiritualis quam firmat et perficit coniunctorum permixtio corporalis. Ergo, matrimonium consummatur per carnalem copulam.
Contra. Consummans nobilissime et dignius consummat. Sed coniunctio carnalis non est dignior coniunctione spirituali quae est per coniunctionem animorum secundum quod dicit Augustinus quod sanctiora sunt coniugia pari voto continentium. Ergo, copula carnalis non est consummatio consensus vel communionis animorum.
Respondeo. Consummatio matrimonii est per copulam carnalem sive consideretur in quantum sacramentum sive in quantum coniugium. In quantum sacramentum enim consummatur per illam, quia in quantum sacramentum est ad consignificandum illam perfectissimam et beatissimam coniunctionem Christi et Ecclesiae , sive desponsationem quae fit per unionem divinae et humanae naturae in Christo quam non figurat donec copula carnalis accedit. In quantum coniugium similiter per illam consummatur, quia coniunctio animorum non est ita perfecta unio illorum ad invicem sicut est coniunctio corporum. Imo illa animorum ordinatur ad illam corporum, et haec consummativa est.
Gen. 2, 23.
Cf. Lombard, IV Sent., Dist. XXX (ed. cit. II, 932 ff.).
c. 36, In omni matrimonio, C. XXVII, qu. 2 (I, 1073).
Lombard, IV Sent., Dist. XXX, (ed. cit. II, p. 932).
Cf. Eph. 5, 22 ff.