Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 399
Quod ergo primo obicitur quod consummans nobilius est, dicatur quod possumus loqui de his duabus unionibus vel coniunctionibus coniugum, scilicet carnali et mentali, vel quantum ad ea quae uniuntur, vel quantum ad modum vel genus unionis, vel coniunctionis; primo modo dignior est mentalis, quia ibi coniungitur spiritualis natura cum spirituali, in alia corporalis cum corporali. Et spiritus constat dignior est natura quam corpus. Secundo modo, scilicet in genere unionis vel coniunctionis, nobilior est et dignior quae est corporum quam quae animorum tantum. Quae quidem unio corporum est secundum rem et non tantum secundum intentionem sicut alia, et nobilius et perfectius coniunguntur quae coniunguntur secundum rem quam quae secundum intentionem tantum coniunguntur, et coniunctionem corporum attende quantum ad naturam, non quantum ad miseriam quae ibi est.
UTRUM SOLUM PER COPULAM CARNALEM CONSUMMATUR MATRIMONIUM?
Circa tertium, ubi finis sub fine, si finis est consummare, hoc est ultimi finis et exterioris, vel ad minus maxime ultimi finis est consummare; sed copula carnalis est in matrimonio ad prolem habendam. Ergo, prolis, non tantum carnalis copula, consummat matrimonium.
Quod autem matrimonium sit ad prolem habendam habetur XXXII, Q. II, Pudor est, et XXXII, Q. III , Sicut non omnis.
His ita respondent . Secundo quia inter Beatam Virginem et Ioseph fuit perfectissimum matrimonium, sicut habetur XXVII, Q. II, Si quid . Cum ergo, et ibi Cap. Omne itaque , et tamen non fuit ibi carnalis copula sed votum virginitatis. Ergo, non solum etc.
Tertio, quia initium respondet fini, vel consummationi. Ergo, cum matrimonium pluribus modis initietur, vel nuda promissione, subarratione, etc., ergo et pluribus modis, non tantum uno possit consummari. Quarto, consummatur matrimonium quando coniuges fiunt una caro. Sed magis sunt una caro cum habent prolem, quia tunc sunt una caro in se et in alio. Ergo, tunc est maxime matrimonium. Et ita etc.
Contra. Matrimonium usque ad carnalem copulam est perfectibile, non perfectum; post est perfectum non ulterius perfectibile. Ergo,
c. 1, Pudor est, C. XXXII, qu. 2 (I, 1119), and ibid. c. 2 (ibid. 1120).
c. 3, Beata Virgo, C. XXVII, qu. 2 (I, 1063). With reference to the matrimony of Our Blessed Lady and St. Joseph, cf. the text edited from this present ms., Kilian F. Lynch, O. F. M., De matrimonio Mariae et Ioseph, Franciscan Studies, 15 (March, 1955) 79 ff.
Decret. Grat. c. 10, C. XXVI (I, 1065).
* Mutil.