Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 400

cum tale sit consummatum, videtur quod carnalis copula consummat matrimonium. Cum autem post carnalem copulam non sit perfectibile patet, quia si sic, nonnisi per prolem. Per prolem autem non consummatur, quia hoc non est in omni matrimonio. Unde accidit matrimonio et perficit. Ergo, non esset consummatum matrimonium donec habetur proles. Ergo, semper ante prolem licet transire ad alia vota, quia semper licet illud ante consummationem matrimonii.

Respondeo. Matrimonium consummatur per solam copulam carnalem, quia illud consummat matrimonium ad quod matrimonium per se habet potentiam, sive ad quod est per se, et ad illud sicut ad ultimum per se ordinatur. Hoc autem est copula carnalis, quia ad hoc ultimo per se possunt coniuges, non autem possent per se in prolem, et ideo non proles sed coniunctio carnalis consummat.

Quod ergo primo obicitur quod proles est finis ulterior, ergo etc., dico quod est finis intra et finis extra, ut fabrilis facere frena, frenus est intra, utilitatis vero est eius finis extra; finis autem intra ultimus, non finis ultimus extra, consummat. Quia ergo prolis non est finis ultimus, intra matrimonii sed extra, copula vero carnalis finis ultimus intra, ideo non prolis sed copula carnalis consummat.

Ad aliud dicatur quod aliter est de illo matrimonio et de omni alio, f. 224vb quia quod in aliis facit proles suscepta in | matrimonio de viro proprio, hoc ibi fecit proles suscepta de Spiritu Sancto. Quamvis enim matrimonium congruentiam habeat ad hoc quod per carnalem copulam consummatur, tamen necessitatem habet haec consummatio ab institutione divina. Unde consummatio matrimonii et est ab institutione divina vel lege, et quia Deus instituerat quod de matrimonio consummato et perfecto nasceretur, consummato dico non lege communi aliorum, sed lege privata, scilicet per susceptionem eius quod in aliis praesupponebat de necessitate consummationem, ideo dico quod tantum fecit ibi proles suscepta de Spiritu Sancto quantum in aliis proles suscepta de iure proprio. Unde omnia bona quae sunt in aliis matrimoniis consummatis ibi fuerunt per excellentiam, propter quod maxime fuit consummatum, quamvis ergo non fuerat carnalis copula, fuit tamen ibi quod maius est quantum ad consummationem quando carnalis fit copula. De omnibus ergo aliis matrimoniis illud argumentum teneret; de illo vero non valet.

Ad alia, quamvis secundum suas intentiones sibi invicem respondeant principium et consummatio vel finis, tamen non secundum rem ita est, quod in aliquibus similiter non respondent, sed potest aliquis pluribus initiari quod uno solum consummatur, et hoc propter imperfectionem principii, ut vita aeterna quamvis sit unum pluribus tamen modis potest