Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 401
mereri, sicut omnia quae per generationem et successionem exeunt in esse, pluribus modis possunt initiari propter imperfectionem principii, tamen unum est quando consummatur.
UTRUM STATIM TENEANTUR REDDERE DEBITUM
Circa quintum, in consensu transfertur dominium cuiuslibet ad alterum. Ergo amplius non habet potestatem sui. Ergo statim tenetur alteri petenti debitum, nec potest resistere. Secundo, quia per morem nihil iuris acquiritur in matrimonio alterius in alterum. Imo a principio consensus illius habet quodlibet matrimonium quidquid iuris potest habere ad minus quidquid potest habere ante carnalem copulam. Ergo, aut statim tenetur ad carnalem copulam, aut numquam. Sed non est dicere quod numquam; ergo, statim.
Contra. Matrimonium initiatum non statim necesse est ratificari. Ergo, nec ratum necesse est statim consummari.
Respondeo. Non statim tenentur coniuges ad solutionem debiti, et ratio est quia cum nullus teneatur statim renuntiari iuri suo, et ipsi habeant adhuc ius transeundi ad meliorem vitam, invito alio coniuge cui iuri renuntiatur in carnali copula, ideo non statim solvere tenentur.
Est etiam ratio quia scilicet factum arduum et deliberationem et dilatationem exigit temporis, et est simile in matrimonio carnali et spirituali quantum ad hoc, quia in spirituali scilicet quando quis intrat religionem antequam matrimonium illud consummet per professionem, conceditur ei de iure tempus deliberationis, Extra. De transeuntibus ad religionem, Statuimus ; similiter et in carnali est tempus indultum antequam consummetur.
Quod ergo primo obicitur dico quod in matrimonio sunt duo, scilicet quiddam negativi praecepti quod est alteri igitur viro suo commisceri, et quiddam affirmativi scilicet isti viro inseparabiliter inhaerere. Quantum ad primum transit dominium statim, in consensum per verba de praesenti, quia nec mulier habet ultra potestatem corporis sui, ut cum alio nubat, nec vir ut cum alia, et quantum ad hoc bene procedit ratio, sed quantum ad secundum non statim transit potestas, immo deliberare potest, ut dictum est, et post deliberationem vel isti inseparabiliter per carnis copulam inhaerere, vel ab isto ad amplexus spiritualis Sponsi transire. Unde ad primum tenetur semper et ad semper, scilicet ut alteri non commisceatur donec celebretur divortium inter eos.
c. 23, Statuimus, X, De regularibus et transeuntibus ad religionem, III, 31 (II, 578).