Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 402
Ad secundum autem, scilicet isti commisceri, in se probabiliter dicitur semper licet intrare religionem, sed non ad semper, quia non donec post deliberationem.
Ad illud quod ratione huius potest quaeri quantum temporis est indulgendum, respondeo secundum ius determinatum Extra. De censuris, Ex publico , certum indulgentur duo menses secundum apparatum , tamen pro arbitrio iudicis est plus vel minus de tempore indulgendum secundum quod sibi videbitur expedire, et huius ratio potest esse quia in talibus possunt multi casus accidere qui non possunt cadere sub scientia, nec de ipsis regula potest poni, sed iudicis peritia debet esse pro regula in talibus. Unde, illae tres <quae> in decretali alligata assignantur non intelligentur praecise, sed huius tres est arbitrio iudicis et circumspectioni illius relinquendum. Unde plus non potest vel minus de tempore deliberationis coniugum indulgere. Et nota secundum apparatum quod si contingeret alterum coniugum post tempus sibi ad deliberationem indultum neutrum velle facere, scilicet, nec intrare religionem nec debitum alteri coniugi reddere, non posset ei iudex terminum alium sine consensu alterius coniugis assignare sed de voluntate alterius posset bene iterum alium terminum indulgere, ut Extra. De regularibus et transeuntibus ad religionem, Statuimus .
Post haec advertendum est quid sit coniugium? Hic incidunt casus et quaestiones quasi circa litteram.
Prima circa hoc quod dicitur ibi efficiens causa matrimonii est consensus non quilibet sed per verba expressa, nec de futuro sed de praesenti. | Et circa hoc primo quaeritur si impuberes contrahunt per verba de praesenti, utrum fiat aliquid vel non, et hic dico impuberes supra septem et infra duodecim et quattuordecim ita quod in eis malitia non supplet aetatem.
Quod nihil fiat videtur, quia non matrimonium quia aetas debita non adest, non sponsalia quia non est forma verborum quibus contrahitur.
Contra. Cum aliquis contrahit cum aliqua dicens "Ego accipio te in meam," non datur intelligi nec important verba quod solum suam fit in praesenti sed semper, et sic est in futuro. Ergo, in illa forma verborum de praesenti intelligetur illa de futuro. Ergo, si inter istos im-
c. 7, Ex publico, X, De convers. coniug. III, 32 (II, 581).
Cf. apparatus ibid., ed. Venetiis, 1584, col. 1261.
Cf. ibid., col. 1261.
c. 23, Statuimus, X, De regularibus et transeuntibus ad religionem, III, 31 (II, 578).
Cf. Lombard, IV Sent. Dist. XXVII, (ed. cit. II, p. 916).