Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542

by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956

p. 408

secundo casu tenetur expectare usque ad completionem improbationis nisi ante reclamat, et ex tunc si ille ante profiteatur religionem potest alter contrahere et sic intelligitur illa decretalis, Ex publico , quia non transit ad religionem antequam professionem faciat, sed ad probationem religionis tantum. Si autem revertatur ante professionem semper tenetur ipsam recipere. Si autem reclamat, remanens in saeculo, potest facere illum cogi qui intravit religionem quod acceleret professionem ad vitandum periculum remanentis in saeculo.

Ad id quod quaeritur dicatur quod quia coniugibus numquam praecluditur matrimonium quin ad minus de consensu mutuo, possint altiorem vitam eligere, sed oportet quod sicut una caro et unum corpus per carnalem copulam sint effecti, ita unum semper habeant voluntatem vel in generali, vel in speciali, et ideo numquam potest unus transire ad statum conciliorum utpote castitatis vel religionis nisi alter velit ad eundem statum similiter transire vel in generali vel in speciali; in generali ut saltem remanens in saeculo voveat castitatem, altero ad religionem transeunte; vel in speciali, scilicet ut non solum castitatem voveat sed etiam habitum religionis accipiat sicut alter. Haec est ergo ratio quare de consensu potest alter ad religionem transire.

Sed quod quaeritur si potest in saeculo alius remanere, hic est distinguendum, quia aut est talis qui remanet in saeculo quod non potest de ipso haberi suspicio fornicationis vel incontinentiae, et sic sufficit vovere castitatem, Extra. De convers. coniug. Cum sis, Verum; vel etiam talis de quo potest haberi suspicio utpote iuvenis vel talis quod laevitas supleat iuventutem, et tunc non sufficit vovere in saeculo remanendo, sed oportet talem religionis habitum recipere vel alter de consensu illius non poterit ad altiora vota transire ex quo facti sunt una caro per copulam carnalem. Haec dispositio habetur plane Extra. De convers. coniug. Uxoratus , I et II insimul, et secundum hanc distinctionem intelligenda sunt iura ad utramque partem adducta.

Ad tertium casum duplex est opinio. Quidam dicunt quod quia licitum est eis illud implere, et licitum fuit iuramentum, non potest sine nota periurii ad religionem transire. Sed ex hoc sequeretur quod matrimonium possit sine carnali copula fieri indissolubile, et ita sine carnali copula consummari, quod est contra saepe allegatam decretalem, Ex publico , in cuius fine dicitur quod per solam carnalem copulam matrimonium consummatur. Propter quod aliter dicimus secundum

c. 7, Ex publico, X, De convers. coniug. III, 32 (II, 580).

c. 8, Uxoratus, X, De convers. coniug., III, 32 (II, 581).

c. 7, Ex publico, cf. supra n. 96.