Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 409
Hugonem quod in tali casu potest quilibet illorum sine nota periurii ad religionem transire, quia maius bonum est istud quam stare in tali matrimonio, et qui minus bonum dimittit propter maius non trans- 25va greditur, imo e contrario, | XX, Q. III, Propositum . Unde minus bonum in meliori impletur.
Quod in contrarium obicitur quod omnibus licet renuntiare iuri suo, est ius hominis duplex, scilicet hominis in se, et de tali loquuntur iura inducta, et ius hominis in comparatione ad Deum, et tali iuri non potest homo licite renuntiare. Et ideo si renuntiet stulte, consulte vadit contra talem renuntiationem, ut v. g. si iste iuret non ire ad Ecclesiam, non dare eleemosynam pauperi, licitum est ei facere contra, quia ad hoc se non potuit obligare, immo peccavit.
Consequenter quaeritur, ponitur quod contaxit cum isto per verba de praesenti, non vult reddere debitum, sed dixit quod vult vivere caste, nec tamen vult transire ad religionem, sed in domo patris vel sua in saeculo vult castam vitam ducere, cogenda est reddere debitum vel intrare religionem?
Videtur quod non, quia fortius vinculum a minori absolvit.
Contrarium habetur ex saepe alligata decretali, Ex publico instrumento .
Respondeo. Non potest sic remanere in saeculo, quia consentiendo in virum et ad continentiam coniugalem se ligavit, et se alteri subiecit, et alterum fecit caput suum, cui obedire tenebatur. Quia ergo semel caput habuit acephala, in saeculo remanere non potest, sed oportet quod ad religionem transeat nisi caput spirituale habeat, si non vult habere carnale, aut marito debitum reddere, et ei sicut suo capiti in his quibus debet obedire.
Quod ergo obicitur, verum est quod si non esset in consensu coniugali ligata, bene procedit ratio quod maiori castitate bene recompensaretur, sed ibi vel ubi est obedientiae vinculo alligata, et in saeculo non esset sub obedientia, et ideo ratione obedientiae annexae est illud bonum minus quam illud, quia melior est obedientia quam victimae .
Consequenter quaeritur ratione eius quod in illo capitulo, His autem itaque respondemus , dicitur quod illi inter quos non sunt nisi sponsalia, possunt eligere religionem et continentiam profiteri sine consensu alterius. Unde supponit sponsalia esse solubilia, et de hoc quaesitum est
Non inveni.
Decret. Grat. c. 1, Propositum, C. XX, qu. 3 (I, 848).
Cf. n. 96.
Eccles. 4, 17.
Cf. Lombard IV Sent., Dist. XXVII, (ed. cit. II, p. 921).