Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 410
supra. Sed hic quaeritur magis specialiter utrum infra aetatem legitimam, in tempore illo medio debito sponsalibus, pone quod sicut supra septem et infra quattuordecim ex parte viri, et duodecim ex parte mulieris, possunt se invicem quittare, et in saeculo remanere, et contrahere cum aliis?
Quod sic videtur, quia si aliis pactionibus possunt se quittare, promittentes infra tempus solutionis, ergo et hic infra aetatem legitimam ad contrahendum.
Contra. Quia sicut se habet tempus illud ab aetate legitima et deinceps ad matrimonium, sic a septimo anno usque ad aetatem legitimam se habet ad sponsalia. Ergo, sicut in illo numquam possunt se legitimi coniuges quittare sibi invicem consensum in matrimonio, sic nec in tempore determinato sponsalibus poterint se quittare de sponsalibus contractis inter se.
Respondeo. Hugguccio dicit quod non possunt, et secundum illud dicimus quod non possunt, quia huiusmodi pactio ordinata est respectu alicuius indissolubilitatis, et ideo ipsa indissolubilis debet esse. Non tamen haec est ratio proxima, sed ratio quare sic videtur quia illud tempus impubertatis decretum est sponsalibus sicut tempus legitimae aetatis matrimonio. Unde sicut in illo tempore non potest consensus de praesenti quittari, sic nec in isto consensu de futuro, quia totum illud tempus debetur sponsalibus sicut totum illud maritali consensui. Unde ad consimilem actum est irregularis in toto isto tempore; unde volunt iura quod si tunc contrahunt sponsalia cum alia totum sit neutrum.
Quod ergo obicitur de aliis pactis non est simile, quia nec illae pactiones ordinantur ad aliquid indissolubile sicut illa pactio, et quod maius est, in eis non facit homo sibi legem sed legi iam factae se subiecit, quia dico quod est lex hominis respectu hominis, quam homo sibi facit, et totum est ibi ab homine, et ideo de consensu hominum potest totum dirimi. Sic est in aliis promissionibus. Et est lex hominis ad hominem quam ille qui legi illae se subiecit non sibi facit. Unde se illi subiacere est in potestate sua. Sed postquam se subiecit, quia non illam legem facit non est suum contra illam legem ire, quia illam non potest removere. Sic est in pactione de matrimonio contrahendo, quia iura volunt quod qui cum ista contrahit sponsalia, non possit cum alia, sed cum illa matrimonium impleat sicut promisit, et ideo isti qui tali legi voluntarie se subiecerint non possunt pro voluntate sua iugum legis huius a suis cervicibus removere.
Cf. apparatus, ed. Venetiis, 1584, col. 1462.