Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 411
Sed tunc quaeritur si cum ad aetatem legitimam pervenerint, possunt se quittare?
Quod non possint videtur per illud Ca. XXXI, Q. III, Si qui parentes . Ad idem facit Extra. De spons., id est, Praeterea , quamvis in superficie videatur facere ad contrarium, tamen facit pro hoc si fiat vis in verbis quae ibi dicunt "ne forte deterius" etc. Et videtur quod his possunt in patientia tolerari, quia ex hoc sequitur quod illud sit malum, scilicet quittatio talis, quia de illa ibi loquitur.
Respondeo. Credo quod non possunt se invicem quittare quia promissio illa de futuro ita respiciebat tempus aetatis legitimae quod tantum valet acsi diceret "Cum venerit tempus aetatis legitimae ero contrahens tecum in actu, id est, tunc dicam tibi, "Contraho tecum", et ita cum venerit iam illud in quo debet impleri hoc, scilicet "Contraho tecum", ratione illius debet ista promissio indissolubilis iudicari, quia tempus quo debet verti in praesens iam advenit secundum illud quod iudicit lex quaedam ubi sine termino promiserat illud, scilicet matrimonium contrahendum in aetate legitima, quam cito tempus aetatis legitimae advenerit tam cito illud reddere tenetur, nisi rationabili ex causa hanc dimittat.
Sed tunc quaeritur si sponsalia sint indissolubilia quare illi qui contraxerint non compelluntur per censuram ecclesiasticam illa implere sicut qui contraxerunt per verba de praesenti compelluntur, quia talis copula indissolubilis est secundum iura? Quaeritur etiam, si indissolubilia sunt de iure sponsalia quare admittatur contrarium et iudicatur pro illo, scilicet quando post sponsalia cum una contrahitur per verba de praesenti cum alia, iudicatur pro matrimonio et non pro sponsalibus? Quia videtur quod non debet fieri, quia si ille contrahit cum ista per verba de praesenti, et post similiter cum alio, etiam subsequente carnali copula iudicatur pro priori vinculo et secunda irritatur obligatio, Extra. De Spons. Ex parte mulieris, et eodem titulo Cap. Si inter et hoc quia prima obligatio fuit indissolubilis; ergo, a simili, si hoc fuit indissolubilis, scilicet obligatio sponsalium, videtur quod omnis obligatio subsequens, sive de praesenti sive de futuro, irrita fit et nulla.
Respondeo ad primum dico quod verum est quod sponsalia de se sunt indissolubilia. Tamen non coguntur ab Ecclesia adimpleri nisi aliquando videat iudex expedire aliqua decreta. Et hoc quia non tenetur
Decret. Grat. c. un. Si qui parentes, C. XXXI, qu. 3 (I, 1115).
c. 2, Praeterea, X, De spons., et matrim. IV, 1 (II, 661).
Non inveni.
c. 9, Ex parte, X, De spons., et matrim., IV, 1 (II, 663), and c. 31, Si inter, X, De spons., et matrim., IV, 1 (II, 672).