Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 412
simpliciter iudex facere illa teneri, sicut iam dicitur, et ideo non cogit necessario ad illa tenenda. Una ratio est ne deterius inde contingat, scilicet, ne iste talem ducat quam odio habeat, et sic eam non vellit matrimonialiter tractare, et propter hoc tolerat Ecclesia quod non impleant sponsi quod promiserunt, ut habetur Extra. De sponsalibus, ibi, Praeterea . Alia ratio est quia coniugium est sacramentum amoris et copula est amoris, et ex amore debet procedere, non ex violentia aliqua, Extra. De spons., Cum locum, Requisivit, Gemma , habetur de hoc, et propter hoc ecclesiasticus iudex non cogit tales necessario. Cogit tamen aliquando quamvis non teneatur ratione sponsalium simpliciter illos cogere. Illas autem qui per verba de praesenti contraxerunt semper cogunt, quia semper tenentur si personae sint legitimae, et ratio huius potest dici quia est lex quae immediate et proprie vel a Deo instituta, quaedam etiam magis ab homine imposita, consona tamen non contraria Deo. Prima est de consensu matrimonii; secunda vero est de sponsalibus. Non enim legitur Deus legem dedisse de sponsalibus sicut de matrimonio legitur, sed magis homo illas instituit propter rationes aliquas, et quia iudex est loco Dei, Deut. I, "Dei iudicium est" , et II Par. XIX, dicitur ad iudices, "Videte quid faciatis, non enim hominis exerceris iudicium sed Dei ," Cum etiam ipse iudex illi legi sit subiectus, nec habet potestatem super illam, et ideo dissimulare illam non potest, nec contra illam permittere agi si sibi innotescit in iure. Et propter hoc semper pro illa lege et pro matrimonio iudicat. Sed quia lex sponsalium erat magis ab homine, ideo homo potest illa dissimulare et non cogere illa impleri auctoritate prima Summi Iudicis in terra, scilicet, Domini Papae, qui de hoc dat licentiam iudicibus, ut videtur De spons. ibi, Praeterea .
Ad id quod postea quaeritur quare velet consensus de praesenti cum alia plus quam cum alia quacum contracta sunt sponsalia, dicatur quod aliquid est indissolubile ab homine actu et potentia, et huiusmodi est matrimonium, et aliquid est indissolubile ab homine actu sed non potentia, imo potest ab ipso dissolvi. Intellige tamen de facto non de iure, et huiusmodi sunt sponsalia, et ideo ad hoc potest dici quia promissio de futuro, quia respicit futurum nec habet veritatem nisi futuram, id est pro futuro, non dicit immediatam causam matrimonii, et propter hoc
c. 2, Praeterea, X, De spons. et matrim., IV, 1 (II, 661).
c. 14, Quum locum, X, De spons. et matrim., IV, 1, (II, 666); c. 17, Requisivit; c. 29, Gemma (ibid. col. 667, 671).
Deut. I, 17.
II Par. 19, 6.
c. 2, Praeterea, X, De sponsalibus et matrim., IV, 1 (I, 661).