Editions of Distinctions XXVI and XXVII of Anonymous Brussels Bibliotheque Royale 1542
by Kilian F. Lynch, O. F. M. in Franciscan Studies, Vol. 14, No. 4 · December 1955–February 1956
p. 413
ad ipsam potest non sequi matrimonium, tamen ordinate de iure se- 25vb queretur, | quia ad hoc ordinantur verba illa, ut postmodum dicantur alia quae immediatam causam matrimonii important. Et propter hoc sponsalia si actu non dissolvantur, tamen dissolubilia sunt propter hoc quod non dicunt necessitatem ad matrimonium, sed congruentiam et ordinationem. Consensus autem per verba de praesenti est immediata causa matrimonii, et necessaria, ad quam de necessitate sequitur matri- monium. Et propter hoc indissolubilis est ista copula, quia sic transit dominium consentientis, non transit in verbis de futuro, sed adhuc est suus de facto, etsi non de congruentia iuris. Et propter hoc de facto etsi non de iure se potest dare alteri; in consensu de praesenti transit dominium et de iure et de facto, et ideo post se non potest alteri dare, nec promittere nec de iure nec de facto auctoritate sua, nec aliqua nisi divina dum tamen legitimae sint personae, et propter hoc post contractum sponsalium cum ista tenet matrimonium contractum cum alia.
Ultimo quaeritur de hoc quod dicit Magister in illo capitulo, "Et est sciendum si quis ducat relictam alterius tamen incognitam ab illo primo viro, post mortem uxoris promoveri ad sacros ordines non potest, quia viduam duxit, et sic sit quasi bigamus et irregularis?"
Quaeritur ergo utrum verum sit quod dicit Magister, quod similiter videtur haberi XXVII, Q. II, Quod interrogasti, Ecce , et inde acci- pitur quod Magister dicit?
Secundo, quia iudicium humanum debet sequi divinum, sed quoad iudicium divinum ipsa est corrupta. Unde non habebit aureolam si statim post mortem primi coniugis decedit, quamvis non cognovit. Ergo, debet similiter ab hominibus iudicari corrupta. Ergo, de eo qui contrahit cum illa debet iudicari ac si fuisset a viro corrupta, et ita non poterit post mortem uxoris promoveri.
Contrarium videtur XXXIV, Dist., cap. Valentino .
Praeterea, sicut eodem capitulo Valentino dicitur, illa est virgo; ergo, cum nubat cum ipsa duxit virginem. Sed maritus qui habuit virginem, nisi aliud impediat licite potest post mortem illius promoveri. Ergo etc.
Respondeo. Non est verum quod dicit Magister in hoc loco, nec sustinetur communiter. Ad quod notandum quod vidua dicitur tripliciter, proprie, communiter, et improprie. Proprie dicitur vidua cuius maritus est mortuus, et fiat vis in hoc nomine maritus, id est, maris exercens
Cf. Lombard, IV Sent., Dist. XXVII (II, p. 924).
c. 29, Quod autem interrogasti, C. XXVII, qu. 2 (I, 1071).
c. 20, Valentino, Dist. XXXIV (I, 130).