The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 66

Nota quod si imminebat periculum mortis puer inter octavam diem debebat circumcidi, quia facere eam tali die caeremoniale fuit, et quia necessitas non habet legem. Nota quod licet parvulus circumcisus tantum, 60 tamen valebat ei, quia redimi poterat ab illa paena per Passionem Christi, aliter non.

Nota quod cessavit duplici ratione, scilicet quia erat umbra futurae veritatis, et ideo adveniente Christo cessavit; iterum quia circumcisio carnalis nihil continebat morale. Nota quod si aliquis Iudaeus circumcidisset se post Ascensionem Christi, nihil valuisset ei, cum iam clarescente luce vim suam amississet.

Nota quod Dominus non solum legem absolvendo adulterium, quia lex praecipiat lapidari, sed eam Dominus legem absolvit et hoc tripliciter. Primo, in Ascensione quando introduxit electos in terram viventium, 70 id est in vitam aeternam, quam terram promiserat Abrahae. Secundo, in Passione quando seipsum immolavit. Tunc enim exhibuit veritatem figuris sacrificiorum legalium, quae figurabant eius Passionem. Tertio, in sua eruditione quando praecepta legis implicita explicavit, ut patet in illo 'dictum est antiquis,' 'non moechaberis,' in quo videtur prohiberi 75 solum actus, sed ipse explicite prohibuit voluntatem dicens, 'Ego autem dico vobis, qui viderit mulierem,' etc.

Nota quod in Evangelio non addidit praecepta praeceptis Veteris Legis, sed solum consilia. Novum enim testamentum non dicitur contineri in Veteri nisi quantum ad ea quae sunt necessaria ad salutem.

[De sacramentis Novae Legis]

Sacramenta Novae Legis sunt medicina contra morbum spiritualem, id est peccatum. Dicuntur autem medicina: curativa, et hoc dupliciter, scilicet totaliter et finaliter ut baptismus qui delet totam paenam et culpam; paulatim ut paenitentia, purgatur enim paenitens successive 85 quousque ablutus sit ab omni peccato. Curativa <sic> ut confirmatio, in qua datur gratia gratis data in baptismo. Conservativa ut matrimonium ante peccatum ad prolem procreandam, post vero ut homo conservaretur a casu in peccatum carnis, id est, ut excusatur coitus. Meliora-

Ex Guill. Altiss., loc. cit., f. 246r. cum 56—60 supra.

Lev. 20, 10; Deut. 22, 22; Joh. 8, 5.

Matt. 5, 27—28.

Cf. ibid.

59—60 tantum, tamen add. s. manu 63 cessavit]quia nihil contulit mulieribus add. s. manu marg. 68—69 tripliciter s. manu || Add. marg. Hinc aliquid 78 consilia] Nota add. s. manu marg. 79 add. s. manu Quid sit sacramentum 83 finaliter]etiam et gratiam simul? add. s. manu