The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 67

tiva, ut sacramentum ordinis, in quo melioratur gratia et augmentatur, non solum ratione illius qui ordinatur, sed ratione illius quem debet 90 sacerdos regere et docere, nem confertur ei potestas ligandi et solvendi. Extremae unctionis, in qua confertur gratia meliorativa absolute in recipiente, in quo alleviatur infirmitas corporalis, et delentur venialia. Curativa, conservativa, et meliorativa, ut eucharistia, quae est curativa a venialibus, expulsiva a mortalibus; expellit enim venialia quae faciunt 95 ruere in mortale; conservativa quia in bonis confirmat, ut dicitur in psalmo; meliorativa, quia auget gratiam digne suscipienti.

Nota etiam quod sunt reparationem laesionis peccati, de qua agitur in parabola illa 'homo quidem' etc., Luc. Haec sunt culpae, scilicet originalis contra quam baptismus, actualis scilicet mortalis contra quam 100 paenitentia, venialis contra quam eucharistia. Paenae, quae est triplex, sic, rationalis per ignorantiam, contra quam ordo, in quo confertur gratia illuminativa; ordinatus enim debet habere scientiam distinguendi inter lepram et lepram; irascibilis, ne <ut?> ardua aggrediatur, contra quam datur confirmatio, quae datur ut homo confiteatur audacter 105 nomen Christi; concupiscibilis, per concupiscentiam carnalem, contra quam matrimonium per quod concupiscentia excusatur. Extrema vero unctio est ad sanationem corporis, quod alleviatur ab infirmitate, et animae, in qua delentur venialia.

[De baptismo]

110

Sacramenta sunt septem quorum primus est baptismus, qui quidem est duplex, scilicet, Iohannis et Christi. Baptismus Iohannis fuit medium inter sacramenta Veteris Legis et Novae. Conveniebat enim cum sacramento Novae Legis quia disponebat ad aliud; Veteris vero non<!> quia non efficiebat quod figurabat, scilicet gratiam. Solum enim 115 disponebat ad baptismum Christi in quo conferebatur gratia. Hic successit circumcisioni, quia major gratia datur in eo quam in circumcisione; abluitur enim homo ab omni poena et culpa originali. Circumcisio enim erat remedium solius masculi. Est baptismus utriusque.

Est baptismus fluminis qui fit in aqua; flaminis qui fit per fidem, 120 scilicet quando aliquis fidem habens de baptismo, confitetur de peccatis, et vult baptisari et non potest; sanguinis, ut si aliquis moritur pro fide.

Ps. 103, 15.

Ex Guill. Altiss., loc. cit., 248 v. cum 80—96 supra.

Lc. 10, 30.

Joh. 3, 11 ssq.; 3, 13 ssq.

119 masculi[originalis add. s. manu in marg.]