The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 68

Nota quod primus solum imprimit characterem, quia simpliciter est baptismus, alii vero ex consequenti, ratione similitudinis, quia baptismus 125 flaminis delet totam culpam sed non paenam, et assimilatur in hoc baptismo flaminis, quia delet culpam et paenam aeternam. Baptismus vero sanguinis delet culpam ratione contritionis, paenam vero ratione martyrii, et in hoc convenit cum primo.

Nota quod fuit institutus quadrupliciter, scilicet quantum ad mate- 130 riam quae est aqua, et non alia, et hoc in baptismo Domini quando tactu mundissimae carnis suae vim regenerativam contulit aquis, quae prius erant steriles et infecundae. Est in aqua vis regenerandi, quae est formalis, quae est in verbo et in invocatione Trinitatis, quae est causa efficiens baptismi. Efficacia, et haec in Passione quando sanguis nostrae 135 redemptionis et aqua regenerationis exivit de Christi latere; forma, quando in secunda missione Apostolorum praecepit eis Dominus dicens 'Ite, docete' etc., 'baptizantes' etc.

Nota quod in baptismo requiritur materia, scilicet aqua, et hoc triplici ratione, scilicet, quia sacramentum istud est necessitatis; ideo 140 ut nullus posset se excusare, non debet fieri in vino, oleo, et hujusmodi, sed in aqua quae omnibus est communis, aqua frigida, et significat temperantiam ardoris fomitis, qui temperatur in baptismo. Nota tamen quod nec in saliva, nec in urina, potest baptizari.

Item, quilibet potest baptizare in necessitate; item, nullus potest 145 baptizare seipsum. Item, si puer habet caput natum tantum potest baptizari, quia in capite sunt omnes sensus, et est vita in aliis membris a capite.

Forma, ut baptizans exprimat actu, 'Baptizo te in nomine Patris' etc. Oportet autem baptizantem habere animum intentum ad hoc quod 150 facit, id est, quod intendit facere quod facit Ecclesia. Propter hoc ponitur hoc quod dico 'Baptizo te,' quasi dicat 'Intendo facere quod facit Ecclesia.' Nota quod si diceretur 'in nomine genitoris et geniti et inspirati' non esset baptismus. Si vero esset impedimentum, ut puer moreretur, baptismus esset et Dominus suppleret illum in effectum, et 155 si non moreretur deberet iterum baptizari. Item, si adderetur, aut si diceretur 'in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti et Beati Petri,' ut crederetur quod non valeret sine invocatione Beati Petri, non esset baptismus; alioquin esset. Item, si diceretur 'in nomine Patris et Filii

Ex Guill. Altiss., f. 250r. cum 119—127 supra.

Joh. 19, 34.

Mait. 28, 19 ssq.; Mc. 16, 15 ssq.