The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 69

etc.,' et diceretur ex simplicitate, et non intendendo educere errorem, valeret baptismus; alioquin non. 160

Nota quod forma Ecclesiae primitivae fuit ista, 'Baptizo te in nomine Christi,' et hoc quia Christus dabat intelligere totam Trinitatem; interpretatur enim unctus in quo intelligitur ungens, scilicet Pater, ille qui ungit, scilicet Filius, unctio, scilicet Spiritus Sanctus. Reddebatur enim amabile nomen Christi quod ante in odio habebatur. Nota 165 quod istud verbum 'Baptizo' est de essentia, propter statum Ecclesiae. Quia enim hoc sacramentum distinguit fideles ab infidelibus, ideo non immerito removeri debuit in illo ambiguitas et confusio. Verba sunt illa, scilicet 'in nomine Patris etc.,' communia ad multas benedictiones.

Nota quod opinio est utrum errent Graeci in forma sua quae est, 170 'Baptizo te in nomine Patris' etc.

Quam intentionem debet habere baptizans? Intentio generalis ipsius baptizantis, id est, quod intendat facere quod facit Ecclesia. Intendat abluere exterius ea intentione quam instituit Ecclesia, ut Deus scilicet abluat interius. Exigitur enim intentio ne animus vagetur, cum 175 sit sacramentum necessitatis, et propter reverentiam sacramenti. Nota quod si hereticus intendat facere quod facit Ecclesia, sed non credet baptismum habere virtutem, baptizat. Item hereticus recipit sacramentum licet non ad salutem.

Nota quod parvulus baptizatus habet virtutes quantum ad habitum, 180 non quantum ad actum, id est ut ipsis decoretur, non ut operetur.

Nota quod sit signum et non res etc.

Nota quod est potestas quadruplex, scilicet ministerii, quod dedit Dominus ministris; excellentiae, quam non dedit Dominus alicui homini ne poneretur spes in homine, spem inquam gratiae vel veniae. Spes 185 tamen auxilii vel orationis bene potest ponere in homine, sed alia non, cum non possit dimittere culpam, aut dare gratiam. Et invocationis, quam nulli dedit, quia cum solum Deus offendatur principaliter in peccato, ad ipsum solum pertinet culpam remittere. Si vero invocaretur aliquis in baptismo, scilicet ut diceretur 'Baptizo te in nomine talis', 190 videretur invocare ad dimittendum culpam, quod esset inconveniens ratione praedicta. Auctoritatis, nulli debuit conferre cum soli Deo auctoritatis sit attribuenda. Cooperationis, scilicet ut aliquis cooperat

Act. 2, 38; 8, 16; 10, 48; 19, 5; Rom. 6, 3; Gal. 3, 27.

Ex Guill. Altiss., Summa aurea, f. 252 v ad sensum, cum 158—166 supra.