The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 70
cum Deo gratiam infundendo in baptismo, quae similiter soli Deo con- 195 venit, quia qui fecit homines, debet ipsum iustificare sine homine <sic>.
Dispositio congrua in recipiente <supple: exigitur>, quod intelligitur in adulto, scilicet ut non accedat fictus, quod facit si non credit quod baptismus habeat virtutem. Et tunc fictus, si non conteritur de peccatis, sed intelligit, et tunc in concupiscibili; cum contemnit baptismum, et 200 tunc in irascibili. Haec impediunt effaciam baptismi in adulto.
Nota quod baptismus valet ad deletionem paenae non deletae in contritione, et si iam deleta fuit paena in contritione, valet ad augmentum gratiae infusae in contritione. Nota quod non debet iterari ex eo quod imprimit characterem indelebilem in anima, et etiam quia originale 205 peccatum non iteratur. Diffinitur character quaedam figura spiritualis qua distinguitur baptizatus a non baptizato. Est autem figura distinctiva quae imprimitur in baptismo in invocatione Trinitatis sub proprietatibus distinctis, sicut sunt paternitas, filiatio, spiratio.
Exorcismus idem est quod adiuratio. Unde sacerdos dicit exorci- 210 zando, 'Exi ab eo immunde spiritus.' Valet autem parvulo, quia diabolus non potest eum tantum vexare corporaliter quin poterat. Cathecismus <sic> dicitur instuctio in fide ad quam tenentur patrini. Debent enim instruere filios spirituales in his qui ad fidem pertinent. Nota quod haec duo non sunt sacramenta, sed sacramentalia, id est signifi- 215 cantia illa quae fiunt in baptismo. Nam in baptismo sunt duo, impressio characteris in anima quem significat cathecumenatio, infusio gratiae quae delet culpam, quod significant orationes quae fiunt in baptismo.
[Confirmatio]
Confirmatio est secundum sacramentum. In ipso enim datur gratia 220 ad roborandum baptizatum, ut audacter confiteatur nomen Christi coram infidelibus.
Exiguntur autem in confirmatione: Primum est forma verborum, quae est haec, 'Signo te signo crucis, et confirmo te chrismate salutis, in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.' Secundum enim intentio 225 confirmantis. Oportet enim quod sit episcopus; quamvis enim simplices sacerdotes conferunt maiora sacramenta, hoc tamen non possunt nisi episcopi, qui sunt successores Apostolorum, qui conferebant hoc sacramentum. Maioritas autem sacramentorum attenditur quantum ad
Cf. Rituale.
Ex Guill. Altiss., loc. cit. f. 253v. ad sensum cum 205—13 supra.
Cf. libros liturgicos.
197 fictus]ad? superl. s. manu