The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 71

efficaciam, et sic baptismus dicitur maius quia innovat hominem totaliter, et quia est ianua omnium sacramentorum. <Quantum ad> essentiam, et sic eucharistia propter dignitatem corporis Christi. <Quantum ad> significatum, et sic matrimonium quia figurat coniunctionem Christi et Ecclesiae. <Quantum ad> dignitatem, et sic confirmatio et ordo, nam dignior est gratia confirmata quam non confirmata.

Quartum materia, id est chrisma, quod conficitur ex balsamo et 235 oleo, per quae designantur duo quae debent esse in illo qui vult recte nomen Domini praedicare, scilicet nitor conscientiae quoad se, quod designatur per oleum, bona fama quoad alios quae designatur per odorem. Aliter nolles eum audire. Quintum est locus, id est frons, in quo ideo fit ut debet intelligi quod non debemus erubescere confiteri nomen 240 Christi coram hominibus.

Nota quod non est necessitatis, cum sine eo possit esse salus. Nota quod in eo imprimitur character, et ideo non iterandum. Nota quod si confirmatur non baptizatus, non valet confirmatio; immo debet iterum confirmari postquam baptizatus est. Baptismus enim ianua est omnium 245 sacramentorum. Nota quod si ordinatur quis, et in maioribus ordinibus praetermissis minoribus, non debet propter hoc iterum ordinari.

[De eucharistia]

Eucharistia est tertium sacramentum, circa quod attenduntur multa. Attende ergo, primo, causas institutionis, quae sunt: commemoratio 250 Passionis Christi, unde, 'Hoc facite,' id est hoc sacramentum celebrate 'in meam commemorationem,' in commemorationem, inquam, amoris quem ostendit in cruce moriendo pro nobis. Liberationis, quia passione sua liberavit nos de potestate diaboli. Imitationis, ut ipsum imitemur per patientiam, et humilitatem, etc. Meritum fidei, quod est credere 255 quod sub illa forma sit corpus Christi. Vivificatio hominis; sicut enim per esum ligni scientiae boni et mali mortuus fuerat, sic per esum debuit vivificari. Deletio venialium.

Secundo, materiam, quia non conficitur nisi ex materia panis tritici et vini vitis. Triticum enim inter grana est nobilius, ideo comparavit se 260

Lineae 215—235 aliquando verbotenus cum Guill. Altiss., loc. cit., f. 256r.

I Cor. 11, 24—26.

Supra 243—251 ex Guill. Altiss., loc. cit., f. 257r.

253 nobis]secundum carnem add. s. manu supra lin. 254 diaboli]Tertia add. s. manu etc.] Quarta add. s. manu marg. 256 Christi]Quinta add. s. manu. 257 esum | eucharistiae add. s. manu infra lin. 258 venialium]Sexta add. s. manu