The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 72

ei Iesus, 'Nisi granum frumenti' etc. Debet autem hoc sacramentum fieri de azymo, non de fermentato, et hoc quia Christus ita tradidit in coena, et quia fermentum significat corruptionem culpae a qua debemus coenare. Per azymum significatur immunitas culpae, a qua omnino fuit 265 immune corpus Christi quod traxit de Virgine. Graeci vero conficiunt de fermentato quia dicunt Dominum sic fecisse, dicentes quod decima tertia luna, quando nulla azyma erant in domo Iudaeorum, comedit in Pascha.

Tertio, formam verborum, quae est haec quoad corpus, 'Hoc est 270 corpus meum;' quoad sanguinem vero est haec, 'Hic est enim calix sanguinis mei.' Omnia alia sunt ad decorem, de quibus etiam si aliquod verbum dimitteretur nihilominus esset completum sacramentum.

Quarto, modus sumendi. Sumitur enim sacramentaliter et spiritualiter. Sacramentaliter, et hoc quando recipitur ab illo qui est in caritate, 275 Sacramentaliter et non spiritualiter, ab existente in mortali. Spiritualiter tantum ab illo qui est in caritate, ut quando credit virtutem ipsius sacramenti, et Christo incorporatur per fidem, iuxta illud Augustini, 'Crede et manducasti.'

Quinto, multa notabilia circa ipsum. Nota quod in hoc sacramenta 280 sunt tria, forma panis et vini, et istud est signum tantum; corpus Christi verum quod traxit de Virgine, et istud est sacramentum et res, sacramentum respectu corporis mystici et quod significat, sed res respectu specierum quae apparent ibi quae significant illud; corpus Christi mysticum, id est unitas fidelium, quae est res tantum. Est autem forma 285 panis et vini signum corporis Christi mystici, quia sicut panis est ex puris granis frumenti, ita corpus Christi ex membris Beatae Virginis purificatae per Spiritum Sanctum a peccato, similiter et corpus Christi mysticum ex pluribus fidelibus depuratis a peccato mortali. Item, sicut vinum ex puris guttis, sic sanguis Christi ex purissimis sanguinibus 290 Beatae Virginis; et sicut laetificat vinum et inebriat, sic sanguis Christi spiritualiter.

Nota quod quamvis sint ibi plura signa, scilicet forma panis et vini, tamen non plura sacramenta, quia unum idem significat utrumque, sed diversimode. Quia panis significat corpus principaliter, et animam ex

Joh. 12, 24.

In Ioh., tr. 25, n. 12 (P. L. 35, 1602).

271—282 ad verbum cum Guill. Altiss., loc. cit., f. 257v.

262 tradidit]seipsum add. marg. s. manu 271 alia]verba quae sunt in canone add. s. manu infra