The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 73
consequenti, quae significatur per sanguinem. Sanguis vero ex converso, 295 significat primo animam, ex consequenti vero corpus.
Nota quod aqua miscetur vino in signum, quia Ecclesia unitur Christo. Si tamen non poneretur aqua, non minus esset sacramentum, licet non ita completum propter significationem. Et si sacerdos non apponeret aquam ex negligentia vel oblivionum cupiditate, peccaret 300 mortaliter. Si vero ex devotione vel ignorantia, venialiter. Nota quod aqua ponenda est in tam parva quantitate ut absorberi possit a vino, et ratio est quia aqua significat populum, vinum vero Christum. Sed Christus non mutatur in Ecclesiam, sed Ecclesia in Christum.
Nota quod istud sacramentum datur sub duobus signis, et hoc quia 305 Christus de ambobus assumpsit corpus et animam, ut corpus et animam redimeret. Et sanguis significat redemptionem animae, panis vero corporis.
Nota quod opinio est utrum possit satiare et nutrire et inebriare, et huiusmodi, et videtur quibusdam quod sic, cum remaneant essentiales 310 proprietates miraculose, quae quidem sunt posse nutrire et satiare et huiusmodi. Remanent ibi accidentia sine subiecto.
Nota quod noluit dare corpus suum sub propria forma ut fides meritum habeat, multum enim merentur hoc credendo; et ne abhorreret comedere gustus quod tenet manus; et ne insultarent nobis heretici 315 quod comederemus carnes crudas.
Nota quod corpus Christi est totum in tota hostia consecrata, ita quod non in aliqua parte dum hostia est integra, sed postquam incisa est, est totum in qualibet parte, sicut patet in speculo, quod dum integrum est, apparet imago una in eo, sed si frangatur apparet illa eadem in 320 omnibus partibus.
Nota quod hostia dividitur in tres partes in signum triplicis status vitae, quorum unus est adhuc in pressura huius mundi, qui designatur per illam partem quae ponitur in calice; alius est in purgatorio; tertius est in paradiso, quod designatur per alias duas partes. 325
Nota quod sacerdos in mortali existens non peccat mortaliter si videret Corpus Christi, sed si tangit, nonnisi in casu, ut si videret ipsum cadere de altari, et sublevaret, et huiusmodi, si hoc faceret ex devotione. Nota quod non dicitur proprie sacerdos tangere corpus Christi, licet, bene
303—315 ad verbum cum Guill. Altiss., loc. cit., f. 259v.
305 signis]panis et vini add. s. manu marg. 313 noluit]uit addit. a s. manu 318 parte add. marg. s. manu 318 integra]tantum add. s. manu 328 devotione]tamen add. s. manu