The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 74
330 dicatur sacerdos tenet corpus Christi. Tangere enim dicit immediationem tangentis ad id quod tangitur, sed tenere non, nam possum tenere equum per frenum, et numquam tangere eum. Sic sacerdos tenet species et per species tenet corpus.
Nota quod sacerdos debet negare hostiam peccatori notorio si eam 335 petit palam; similiter peccatori occulto si eam petat occulte. Sed si manifeste, non debet negare, quia sic videretur esse proditio criminis; nec diceretur sacerdos eam dare ei, sed ipse potius de manibus eius rapere; et sic dedit Dominus Iudae in coena corpus suum, sciens quod raperet si non daret.
340 Nota quod dedit in coena corpus suum passibile. Sed si inveniatur quod incorruptibile, dicitur hoc propter effectum, quia conferebat incorruptionem digne suscipientibus. Nota quod non debet conficere nisi ieiunus, nec recipere <nisi> in articulo necessitatis; nec obstat quod Dominus dedit ipsum discipulis post coenam, quia hoc fecit ut magis 345 imprimeretur memoriae eorum. Nec etiam potest conficeri nisi a sacerdote.
Nota quod illa auctoritatis canonis Missae, 'Jube hanc perferri per manus sancti angeli tui in sublime altare tuum,' intelligitur sic, 'Jube hoc,' id est corpus Christi mysticum, id est Ecclesiam militantem, 'perferri per manus,' id est per operationem angelorum, qui assistunt sacrificio altaris, 'in sublime altare tuum,' id est ad ecclesiam triumphantem, quae est in coelis, id est, 'Jube ecclesiam militantem coniungi triumphanti.'
Nota quod hereticus, simoniacus, et excommunicatus notorius non 355 possit conficere hoc sacramentum de potestate ordinaria, sed possunt de absoluta. Et excluduntur isti potius quam alii, quia intendunt destruere triplicem potestatem Ecclesiae, scilicet unitatem fidei, quam destruit hereticus; caritatis, quam destruit excommunicatus — caritas enim unit membra fidelium in Ecclesia, sed excommunicatus separat 360 unitatem illam, quia de ea velut leprus expellitur; gratiae, quam destruit simoniacus, qui vult ponere sub pretio quod debet dari ex gratia.
Cf. Joh. 13, 27.
316—328 ex. Guill. Altiss., loc. cit., f. 260r.
329—334 pendent a Guill. Altiss., loc. cit., f. 261v.
Cf. Can. Missae.
335—340 ex Guill. Altiss., loc. cit., 262rv.
330 Christi]sed non tangit add. s. manu 334 hostiam]consecratam add. s. manu 336 proditio]id est manifestatio add. s. manu marg. 341 hoc add. s. manu 359 separat]a se add. s. manu 360 expellitur] unitatis add. s. manu