The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 75

Nota quod si hostia appareret sanguinolenta in manibus sacerdotis, deberet eam pro reliquis reservare. Nota quod si perpendat sacerdos, quando vult sumere corpus Christi, quod vinum sit omissum, debet ipsum apponere, et super ipsum tantum consecrationem repetere 365 secundum quosdam. Alii dicunt quod, apposito vino, debet eucharistiam in eo ponere sicut in Parasceve, et sic sumere; sed primum tutius.

Nota quod in Parasceve non consecratur, quia in tali die obtulit se Christus sub propria forma, et ideo non debet consecrari sub alia.

Nota quod sanguis non reservatur in coena propter periculum. 370

Nota quod si vinum poneretur in calice cum sanguine non convertitur in sanguinem, nec etiam miscetur cum eo, licet sic videatur, et hoc ideo quia sanguis Christi sub specie vini est corpus glorificatum, et vinum non glorificatum, et ideo non potest fieri ibi mixtio vel contactus. Sed secus esset de aqua non benedicta si apponeretur benedictae, quia 375 tota immisceretur simul, et esset tota benedicta.

Nota quod sanguis non datur laicis, quia forte non crederent totum corpus et sanguinem esse sub alia forma; et etiam propter periculum effusionis.

Nota quod si polluatur ex praecedenti pollutione, vel ex nimia re- 380 pletione, debet abstinere a celebratione, nisi forte timat scandalum personae suae, et si sit dies Natalis, vel Paschae vel huiusmodi, et nisi sit sponsus praesens vel sponsa, et tunc debet confiteri sacerdoti, vel saltem diacono vel subdiacono, si non possit sacerdotem habere; et si neutrum horum haberi possit, doleat, et proponat alteri confiteri quando 385 poterit. Si vero aliis modis polluatur, potest celebrare, nisi dimittere ob reverentiam sacramenti.

[De paenitentia]

Paenitentia est quartum sacramentum qua quidem est commissa flere, et flenda non committere. Haec duo exiguuntur ad veram paeni- 390 tentiam, ut peccator doleat quod peccavit, et caveat ne iterum peccet.

Nota quod in paenitentia est aliquid quod est signum tantum, ut confessio et satisfactio, quae significat contritionem et peccati remissionem. Contritio enim delet peccatum quantum ad culpam semper, sed non semper quantum ad totam paenam, et ideo pars poenae peccati 395 virtute clavium dimittitur in confessione. Res et signum ut contritio, quae est res ratione confessionis, signum ratione remissionis culpae. Res tantum ut remissio culpae.