The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 76
Nota quod in paenitentia sunt duo, scilicet gratia quae expellit 400 peccatum, et sequela gratiae sive contritio quae expellat sequelam peccati, quae est difficultas cognoscendi utilia ad salutem, et difficultas operandi necessaria ad eandem. Hoc enim remanet post mutationem paenae aeternae, in temporalem, et cum ipsa difficultate remanet obligatio ad paenam temporalem. Difficultatem removet contritio per modum 405 causae efficientis, et absolvit ab obligatione paenae temporalis per modum causae meritoriae. Nota quod in paenitentia exigitur dolor contra delectationem peccati actualis, ut fieret per contrarium curatio.
Nota quod satisfactio facta in mortali non videtur iteranda, ut si sacerdos iniungat isti dare tali nobili centum siclas, et iste dat ei in 410 mortali, non tenetur postea iniungere hoc iterum si reddit ad confessionem. Sed debet iniungere paenitentiam, quia dedit in mortali. Licet enim iste non satisfaceret Deo, satisfaceret tamen Ecclesiae, quae plus respicit opera quam animum, cum iudicet solum de exterioribus. Deus vero plus respicit animum quam opus, et ideo oportet ad hoc ut satisfaciat 415 Deo, quod fit in caritate.
Nota quod contritio, confessio, et satisfactio sunt partes integrales paenitentiae, secundum quod paenitentia sit sufficiens punitio pro peccatis secundum forum hominum. Est autem forum Dei, secundum quod satisfaciat contritio, Ecclesiae secundum quod satisfaciat confessio, 420 hominis secundum quod restitutio vel satisfactio. Si aliquid horum desit non dicitur paenitentia completa, sicut nec totum integrale si deficiat aliqua pars. Secundo (lege: secundum) vero quod dicitur paenitentia est punitio pro peccatis, contritio etc. sunt partes eius subiectivae, quia de qualibet potest praedicari paenitentia. Est enim in contritione pro 425 peccatis <add. dolor>, item in confessione pudor, in satisfactione labor. Item potest dici, contritio est punitio pro peccatis, et sic de aliis. Nota quod contritio in contritio, cum dimissum est iam peccatum, delet difficultatem ad bonum, et humilitatem <lege: habilitatem> ad malum, quae sunt sequelae peccati, et absolvit eum a paena temporali in quam 430 mutata fuit aeterna.
Nota quod adultus qui vult se baptizari non tenetur confiteri de originali, cum non contrahitur propria voluntate.
Nota quod gratia contritionis quae format dolorem rationis vel voluntatis, et tunc delet mortale quod est in voluntate, item informat 435 dolorem sensualitatis, et tunc delet veniale quod est in sensualitate. Ipsa autem gratia absolute considerata non expellet veniale. Nota quod in confessione sit gratia et dolor; ratione gratiae deletur culpa; secundum