The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 77
vero quod adiungitur ei dolor detestandi peccatum semper delet reatum paenae aeternae. Sed adhuc remanet poena purgatorii, quae deletur in quantum coniungitur gratiae dolor sensibilis seu afflictio, quae consistit 440 in ieiunio et eleemosyna et oratione. Et hoc, quia quando homo sustinet hanc paenam temporalem ex caritate, absolvitur a purgatorio. Et hi sunt effectus contritionis.
Nota quod contritio debet esse talis ut pro nulla re vellet peccasse nec peccare. 445
Nota quod confessio fuit sacramentum utriusque legis, sed differenter, quia in Veteri Lege fiebat solum opere, ut qui peccabat offerebat hoc vel illud, in Nova vero fit ore. Item in Veteri Lege non confitebantur circumstantiae, sed solum genus peccati. Unde qui fecerit adulterium offerebat illud, qui furtum aliud, et sic sacerdos non poterat cognoscere 450 per oblationes illas nisi genus peccati. Unde nota quod confitens tenetur confiteri circumstantias quae multum aggravant peccatum, ut cognoscere istam in loco sacro, et huiusmodi. Minutas vero non tenetur, maxime imperfectus.
Nota quod ille qui cognovit neptam sacerdotis sui, <et> eam deflora- 455 vit, et concedit <lege: concidit> 'sacerdos scandalizabitur si ei confitear,' debet petere ab eo licentiam confitendi alteri, et si non vult dare, nihilominus confiteatur. Nota quod si aliqua mulier commisit fornicationem, sub aliqua circumstantia qua credit firmiter sacerdos movebitur ad illud perpetrandum si de ea confiteatur, non debet eam confiteri, sed genus 460 sic, quia tunc eum non scandalizat, sed miseria propria, si contingat eum scandalizari. Debet autem mulier confiteri alii circumstantiam illam, nec dividit confessionem quantum est ex parte sua, sed ex parte miseri sacerdotis. Nota quod si aliqua mulier peccavit cum proprio sacerdote non debet ei confiteri si potest alium invenire, nisi in articulo necessitatis, 465 et hoc quia erubescentia est satisfactoria poenae, quod non haberet si confiteretur scienti ipsum peccatum; et dicunt quidem quod amisit vim clavium in tali subdito, nisi in necessitate.
Nota quod homo debet confiteri in caritate, alioquin erubescentia non est satisfactoria paenae, nec claves habent effectum suum. 470
Nota quod licet differre confessionem ut habeatur sacerdos discretior, usque ad Quadragesimam. Nota quod imperfecti tenentur confiteri ad
Cf. Ex. 29, 10; 29, 36; Num. 8, 8; Lev. 4, 13, 28, 32; 5, 6.
Cf. Joh. 20, 23.
460 confiteaturjilli add. s. manu marg. 466 necessitatejid est in periculo mortis add. s. manu marg.