The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 78

minus semel in anno, perfecti ter in anno, scilicet in Pascha, Pentecoste, et Natalis Domini <sic> debent de congrue; perfectissimi vero 475 saepius.

Nota quod virtute clavium non dimittitur plus de poena a bono sacerdote quam a malo, vel a discreto quam ab indiscreto. Sed discretior est potius eligendus et expectandus, quia melius declarat peccatori et qualiter et quantum offendit Deum, et peccati vilitatem, et damnosi- 480 tatem, et huiusmodi. Tenetur etiam orare pro eo, et eius suffragia digniora sunt apud Deum.

Nota quod clerici possunt aliis confiteri peccata petita licentia proprii sacerdotis, et non habita; similiter laici transeuntes et peregrini si ceciderint confiteri possunt, et non petita licentia. Tamen sacerdotes 485 debent eos docere, ut cum reversi fuerint, confiteantur proprio sacerdoti, vel faciat quod ipse vel episcopus approbet quod factum est. Commorantes vero possunt alii confiteri obtenta licentia a suo sacerdote. Sed si nolit, tenentur ei confiteri semel in anno, et postea etiam ipso nolente, possunt si voluerint alii confiteri.

490 Nota quod nemo potest per alium confiteri, nec per scriptum, nisi fuerit mutus, vel ignoraverit idioma, vel fuerit absens et accedere non potuerit. Nota quod sufficit conteri generaliter de omnibus peccatis, sed non confiteri, quia sacerdos nesciret iniungere poenitentiam secundum quantitatem et qualitatem delicti, neque vero ita fit acsi specifi- 495 carentur ei in contritione.

Nota quod tutior via videtur non revelare confessionem in aliquo casu, et super hoc sunt opiniones. Nota tamen quod tenemur confiteri venialia grossa, quae significantur per lignum.

Satisfacere et causas peccatorum excidere et suggestionibus eorum 500 additum non indulgere.

Nota quod peccatum causatur aliquando a mala voluntate, contra quod dicitur quod satisfacere est additum non indulgere suggestionibus. Tunc enim voluntas additum indulget cum pravis suggestionibus consentit, aliquando a prava consuetudine vel a prava societate, contra 505 quod dicitur 'causas peccatorum excidere.' Nota quod sacerdos debet satisfactionem exteriorem iniungere paenitenti confitenti, licet Dominus hoc non fecerit, quia non cognoscit quantitatem contritionis interioris, sicut Christus sciebat.

Cf. Decret. Greg. IX, Lib. V, tit. XXXVIII, cap. XII, Omnis utriusque sexus, (ed. Friedberg II, 887) ubi verba citata inveniuntur: "... omnis sua solus peccata saltem semel in anno fideliter confiteatur proprio sacerdoti."