The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 79
Iniungit autem quaedam ad fundamentum satisfactionis, se abstinere a peccato, restituere ablata, sine quibus nemo digne satisfacit; expeditio- 510 nem satisfactionis ut fugere consortia mulierum; quaedam quae sunt de substantia satisfactionis, ut ieiunare, orare, eleemosynas dare pauperibus; quae sunt perfectionis, ut cum iniungit opera supererogationis.
Nota quod ieiunium et oratio et eleemosyna potius dicuntur partes satisfactionis quam alia quia opponuntur triplici concupiscentiae, scilicet 515 carnis, contra quam satisfacit ieiunium, oculorum contra quam eleemosyna, superbia, contra quam oratio humilis.
Nota quod contritio et satisfactio debent fieri in caritate. Nota, in peccato sunt duo, scilicet, culpa et poena, quae quidem sunt de essentia peccati. In contritione dimittitur culpa, in satisfactione poena, et sic 520 totaliter fit homo gratus Deo per haec duo. Et quia non potest fieri gratus sine caritate, oportet quod ista duo fiunt in caritate; quia cum per eam deleatur culpa, ad eius deletionem exigitur actualis motus liberi arbitrii informatus gratia. Satisfactio vero etsi in caritate, non tamen necesse est ut fiat semper ex caritate. Immo si poenitens solvit quod 525 iniunctum est ei, satisfacit dummodo fit in caritate.
Nota quod poenitentia facta pro vivo valet ei pro quo fit. Si tamen fiat pro tali qui non possit eam facere, ut si filius qui est fortis susciperet crucem pro patre sene et debili. Alioquin non valet ei sed facienti.
Nota quod solemnis poenitentia iniungitur in capite ieiunii a solis 530 episcopis, cum a presbyteris poenitentium, qui modos culpae noverunt, non imponitur nisi pro crimine qui certa<m> commovit ecclesiam; nec iteratur quia est sacramentum ejectionis Adae a paradiso. Ejiciuntur autem ab ecclesia in capite ieiunii, et introducuntur in coena Domini. Non tamen communicant in eucharistia, non in osculo. Si autem postea 535 poenituerint, possunt reconciliari, ab episcopo vel sacerdote de mandato episcopi. In necessitate tamen possit semel iterari, sicut et benedictio nuptiarum, quando consuetudo alicujus ecclesiae sic haberet.
Nota quod restitutio usurae et huiusmodi, cum sit fundamentum poenitentiae, non potest differre sicut et poenitentia, et hoc dicitur 540 communiter. Tamen alii diffiniunt dicentes quod ad praecepta affirmativa tenemur semper, non ad semper.
Nota quod aliquis efficitur particeps peccati raptoris novem modis. Primus est quando particeps aliquis praecipit subdito suo ut rapiat rem alterius, et tunc uterque tenentur ad restitutionem. Et si alter 545 illorum restituat, alter non tenetur. Secundus est quando quis consulit vel instigat raptorem ut rapiat, et si raptor non rapiat nisi ipse consuleret,