The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 80
tunc tenetur consulens restituere totaliter, sisi ille qui rapuit restituat. Si autem sine consilio ejus raperet, non tenetur consulens restituere, 550 nisi in parte. Tertius, quando consentit vel dat auxilium raptori ut rapiat, et tunc tenetur restituere, nisi raptor restituat. Quartus est quando fur latitat apud eum cum spoliis, et habet res alienas in proprietate sua. Quintus est per participationem, cum aliquis habet partem de usura vel furto, et talis tenetur ad restitutionem. Sextus per adula- 555 tionem, ut cum aliquis laudaret raptorem de peccato suo, et hic mortaliter peccat. Septimus est per silentium, ut cum potest monere raptorem, et non monet. Octavus, cum non restitit raptori cum possit. Nonus, cum non manifestat furtum. Et in istis quattuor ultimis non tenetur ad restitutionem.
560 Nota quod si aliquis mulier simulaverit se nobilem, vel famosam, et acquisiverit pecuniam per talem formam, tenetur restituere. Nota quod si aliquis simulans se bonum vel pauperem pecuniam acquisierit, tenetur pauperi eam dare; non qui dedit ei, quia iam habuit meritum de sua eleemosyna.
565 Nota quod peccata dimissa non redeunt quantum ad essentiam, quia nec culpa nec poena quae debetur pro culpa reddit secundum illud, 'non iudicabit Deus bis in idipsum.' Dicuntur tamen redire quantum ad magnitudinem, quia recidivans ingratus est Deo de beneficio remissionis peccati, et propter hoc magis dicuntur redire quantum ad maiorem 570 pronitatem quam habet ad peccandum postquam amisit gratiam quam antea reprimebat.
Nota quod duae sunt claves, quarum una est auctoritas iudicandi inter lepram et lepram, secunda est potestas ligandi et solvendi. Aliqui dixerunt quod scientia discernendi est clavis. Sed hoc non est verum, 575 quia iste sacerdos licet sit idiotus tenet claves, et non habet scientiam. Sed scientia aliquando dicitur clavis, quia est directiva clavis, quae est auctoritas iudicandi. Non enim potest homo recte iudicare inter peccata nisi scientiam habeat, et ideo aliquando dicitur clavis scientia.
Nota quod si sacerdos adiungit alicui mitiorem poenitentiam quam 580 meruit, non tamen propter hoc est absolutus, licet eam perfecerit in hac vita, sed tenetur ad purgatorium. Nota quod omnes sacerdotes habent claves, et hoc ratione ordinis; archidiaconi vero ratione officii.
Nota quod excommunicatio fertur quandoque iuste, ut in illum qui propter delicta sua excommunicatur, et talis et quantum ad Deum 585 et quantum ad Ecclesiam est excommunicatus; iniuste, ut in illum qui
420—436 ex Guill. Altiss., loc. cit. f. 275r.
Cf. Nah. I, 9.