The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957
p. 81
non meruit, et hi non ligantur nisi quantum ad Ecclesiam. Tamen si esset contumax, licet iniuste excommunicaretur, ligaretur quantum ad Deum, et propter hoc timenda est excommunicatio sive sit iusta sive iniusta.
Nota quod relaxationes quae fiunt per claves tantum prosunt quan- 590 tum remittit Ecclesia. Sed ad quod valeant, exigitur potestas ex parte relaxantis, necessitas sive utilitas relaxandi quia non sine iusta causa fieri debet relaxatio; devotio ex parte recipientis, relaxationem, quod pie credat quod Ecclesia possit hoc facere; debitus status, videlicet ut fit in caritate. Aliter non valeret etsi ista non exprimit Ecclesia quando 595 praedicat relaxationes, quia minus essent proni homines ad dandum, vel ad crucem recipiendum. Nota quod si cruce signati exponuntur morti propter Christum, et conteruntur de peccatis, statim evolant secundum quosdam nisi superadderunt peccatum postquam habuerunt indulgentiam. 600
[De extrema unctione]
Extrema unctio est quintum sacramentum, et est sacramentum exeuntium, sive dormientium, et confertur ad deletionem venialium, <et> ad alleviationem infirmitatis corporis. Primum semper efficit in digne suscipiente <textus corrigitur>, sed secundam non semper, quia 605 non semper infirmo expedit ut allevietur. Videtur primus effectus principalior. Ungitur autem infirmus in oculis, et manibus, et ceteris membris, per quae peccavit. Materia huius sacramenti est oleum consecratum ab episcopo, quod dicitur oleum infirmorum. Forma vero, 'Quia per istam sanctam unctionem, dimittat tibi Dominus quod 610 peccasti.' Nota quod non imprimitur in ea character, ideo potest iterari. Non potest conferri nisi a sacerdotibus, quia ipsi soli habent claves, ratione quorum dimittitur de poena temporali. Nota quod sub forma deprecatoria, quia in hoc sacramento fit remissio peccati per orationem.
[De sacramento ordinis]
615
Ordo est sextum sacramentum. Est autem ordo signaculum quo spiritualis confertur alicui officium. Nota quod sunt septem ordines. Primus est ostiarius seu janitor, qui quidem in Veteri eligebatur ad custodiendum templum. Unde debent custodire ecclesiam, et cognoscere qui debent intrare, et qui non, in cuius signum dantur claves eis. 620
468—478 pendent a Guill. Altiss., loc. cit., f. 282r.
604 Primum semper efficit] Primo semper recipere? efficit textus corrig.