The Summa de Sacramentis of Escorial Ç. IV. 2

by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 1 · March–May 1957

p. 82

Secundus ordo est lector, qui a legendo dictus est. Debet enim legere lectiones Veteris Testamenti et prophetarum, et eas recte pronunciare. Ideo tribuitur liber.

Tertius exorcista ad quem pertinet per impositionem manuum 625 liberare obsessos a daemonibus, adiurando eos per Deum ut exeant ab istis. Sed modo non fit ita, quia pauci sunt obsessi.

Quartus est acolytorum, qui dicuntur ceroferarii. Debent enim portare duos cereos quando legitur evangelium in festivis diebus in signum duorum prophetarum qui praecedent adventum Christi, scilicet 630 Eliae et Enoch. In non festivis non fertur nisi unus in signum Iohannis Baptistae, qui solus praecessit primum adventum.

Quartus est subdiaconatus, ad quem pertinet ministrare diacono calicem cum pane et vino. Propter hoc dicitur subdiaconus quasi sub diacono est.

635 Sextus est diaconatus, qui debet ministrare sacerdoti, evangelium nunciare, verbum Dei populo praedicare.

Septimus est presbyterium, qui latine interpretatur senior propter dignitatem, et honorem quem accepit. Ad hunc pertinet consecrare et sacramenta dispensare.

640 Nota quod corona non est ordo sed dispositio ad sacramentum ordinis, unde potius est sacramentale respectu sacramenti ordinis, sicut exorcismus respectu sacramenti baptismi. Est autem regalis dignitas qua dicitur se regere quicumque debet servire altari respectu Dei.

Nota quod simoniacus in ordine non potest conferre ordines quoad 645 executionem, id est ut ordinatus ab eo scienter possit absolvere vel ligare. Simoniacus vero in officio et hereticus possunt conferre, si servant formam Ecclesiae.

Nota quod in hoc sacramento est aliquod quod est signum tantum, ut traditio libri vel clavium vel unctio facta exterius, res et signum ut 650 character impressus interius, quod est signum respectu auctoritatis iudicandi et potestatis ligandi et solvendi; res vero respectu illius quod fit exterius. Res tantum, id est auctoritas et potestas ligandi et solvendi.

Nota quod simplex sacerdos non potest ordinare, nam ad collationem ordinis requiruntur duo, unum scilicet dispositio ut sacerdotium, aliud 655 velut forma, scilicet auctoritas Ecclesiae quam habet episcopus.

Nota quod ante decimam quartum annum nemo ordinatus est in subdiaconatum, nec ante vicesimum quintum in diaconatum, nec ante

Cf. Mal. 4, 5 ssq.; Eccli. 48, 10; Apoc. 11, 3.

494—516 ex Guill. Altiss., Summa aurea, ed. cit., f. 284r.