Some Fontes of the Commentary of Hugh de Saint Cher: William of Auxerre, Guy d'Orchelles, ...
by Kilian F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 13, No. 2-3 · June–September 1953
p. 140
sario. Distributiones enim quae fiunt in choro provocant et excitunt devotionem in accipientibus denarios. Ille qui vult anniversarium suum fieri sic debet dicere, 'Peto suffragia ecclesiae,' vel 'Ex devotione peto suffragia, et in signum devotionis do vobis tantum.' Si vero respectus habetur ad pecuniam tamquam ad causam principalem pro qua fiat anniversarium, symonia est. Non autem dicimus quod fiat, sed quod fieri debeat.
Ad secundo obiectum, solvitur per secundam causam. Licet enim sacerdotibus firmariis certam pecuniam accipere ad sustentationem et stipendium. 'Dignus est enim operarius mercede sua,' ut dicit Dominus in Evangelio; et Apostolus, 'Qui altari servit de altari vivet,' et iterum, 'Qui arat debet in spe arare,' et non pro spe. Unde pro illa pecunia, tamquam pro causa principali, non licet sacerdoti conductivo cantare missas et huiusmodi, sed licet pro pecunia nisi notetur causa, non sine causa. Sed eodem modo dicendum est de episcopis, archiepiscopis, qui recipiunt procurationes suas et de pauperibus clericis, qui legunt psalteria propter Deum et de pauperrima abbatia, ad quam venit aliquis petens fraternitatem, sed abbatia non habet unde possit ipsum sustentare. In hoc autem casu bene licet petenti firmitatem afferre secum unde sustentetur in abbatia quamdiu vixerit, et pecunia non est causa principalis quare recipiatur in fraternitatem, sed causa sine qua non reciperetur; tam pro modo non est symonia dummodo monachi redditus quos affert non compellant eum abbatiae dimittere post mortem suam. Tunc enim esset symonia, sed in beneplacito eius sit dimittere, vel non dimittere.
ad devotionem accipientes denarium. Debet igitur qui vult anniversarium fieri dicere: 'Rogo te et peto ut faciatis anniversarium patris mei, et ego in signum et memoriale tantum do vobis.' Si vero ad pecuniam habendam, vel propter ipsam principaliter fiat, symonia est.
Ad secundum dicimus quod sacerdotibus funerariis et conducticiis licet certam pecuniam dare et accipere pro sustentatione. Unde Matt. X, 'Dignus est operarius mercede sua,' et Cor. IX, 'Qui altari servit, de altare vivit,' et 'Qui arat debet arare in spe.' In spe, id est, principaliter non debet pecuniam intendere tamquam finem principalem sui servitii, sed secundario tamquam sustentamentum ad serviendum Deo. Sed si principaliter intenditur pecunia a sacerdotibus qui servant ecclesiis, vel ad servitium recipiunt, symoniae rei sunt, et idem dicimus de conducticiis, et de canonicis qui ad Ecclesiam vadunt propter numos, et archidiaconis, et episcopis qui recipiunt procurationes, et de clericis qui legunt psalteria pro pecunia. In his omnibus, si habetur respectus principaliter ad pecuniam tamquam ad finem principalem, symonia est. Si vero secundario, tamquam ad debitam sustentationem in servitio Dei, non est symonia.