Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 242

tinus, in Libro de gratia et libero arbitrio, "Ut velimus sine nobis operatur, cum autem volumus nobiscum operatur," etc. Nam a Domino est ipsa nostra praeparatio et dispositio per gratiam data clege datam gratis, et ideo ei attribuitur secundum veritatem totum bonum meritorium sive gratuitum tamquam esse principali et primo et intime. Sed hoc non excludit quin sacramenta possint efficere, sicut dictum est, quia hoc ipsum habent ab ipso, et etiam quod ita nos praeparamus ad sacramenta ab ipso habemus.

Ad aliud dicendum quod 'per se' habet duas intentiones, quia uno modo dicitur comparatione. et sic Deus autem per se irradiat pias mentes, et non per accidens, et hoc modo non semper est verum, nam irradiat per ministerium creaturarum quarendum non effective, sive dispositive. Unde sacramenta non sunt causa gratiae perficientis animas neque ut sit gratia neque ut insit, sicut distinguunt quidam, sed sunt causa ut efficax sit gratia; non enim efficiunt causando gratiam in esse, sed hoc faciunt ut gratia efficaciter operatur removendo scilicet

A. f. 798 culpam et reparando scilicet incentivam fomitis, et expellendo inclina-

tiones malas quas contrahit anima per unionem ad creationem corruptam. Et sic remotis impedimentis potentiarum per sacramenta gratia postea efficacius operatur. Unde sacramenta faciunt gratiam in efficacia operis. Verbi gratia, multi habent impedientia gratiam, ut incentiva, alii non tantum. Unde gratia in aliquibus est ad reprimendum et pur- 115 gandum, in aliis est ad perficiendum, quia non habent tot impedientia, et sic sacramenta diminuunt incentivam quod est ex corruptione carnis, et pronitatem quae est ex parte animae. Et sic sacramento redditur gratia efficax ad operandum.

Ad aliud dicendum quod medicina sacramentorum non est corporalis, 120 immo spiritualis, et igitur bene potest in spiritum. Praeterea, prima est falsa, nam medicina spiritualis sanat quandoque morbum corporale ut extrema unctio, Iac. III.

Ad aliud Dionysii, patet responsio, quia sacramenta non sunt causa efficiens salutis, sed dispositiva. Sunt tamen causa efficiens characteris, 125 et quarumdam aliarum gratiarum sive ornatum spiritualium, quos virtute sua in quantum opera operata conferunt. Suam autem virtutem dico non naturalem, sed acceptam mirabiliter a Deo.

Ad ultimum patet responsio, quia non ab illis ut a prima causa quaerit homo salutem, sed ut ab habentibus efficaciam a primo auctore.

190 Sed quomodo sacramenta efficiunt gratiam, aut ergo sicut causa per se, aut sicut causa sine qua non. Non ut causa per se, quia sic causa