Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 243

gratiae solus Deus est, neque ut causa sine qua non, quia ita erant causa sacramenta Legis Veteris ut circumcisio quae erat causa sine qua non; erat tunc temporis iustificatio.

Respondeo. Neque ut causa per se, neque ut causa sine qua non tantum, sed ut dictum est, ad gratias gratis datas et characteres, quae sunt non modica ornamenta animae. Item, causa per se, id est non per accidens, quamvis ab alio virtutem habent quam acceperunt, ad gratiam autem ultimam, id est, ad gratum facientem, causa sunt dispositiva non solum sine qua non, sed ut aliquo modo operans per modum dispositionis, ut dictum est, scilicet ut efficax sit gratia, sic sacramenta sunt causa.

Respondeo ad intelligentiam ad illud quod quaeritur de sacramentis Novae Legis, utrum sint causa efficiens gratiae, et dicendum quod volunt dicere aliqui et magni quod in sacramentis non est dicere quod sit aliqua virtus spiritualis creata per quam habent rationem causandi 145 aliquo genere causalitatis. Unde, non sunt causa, nisi dicatur causa sine qua non, nec habent virtutem proprie loquendo, sed solum secundum communem usum. Sicut videmus cum rex promittit se daturum alicui centum marcas dat ei sigillum vel cirothecam, vel aliquid huiusmodi. Ille post per illud sigillum habet a dispensatore regis marcas. Videmus 150 nunc quod sigillum non valet C marcas, vel cirotheca, nec habet aliquam virtutem ad hoc nec causalitatem, sed virtus regia assistat illi, et imperium regis, et ratione illius assistentiae secundum communem modum loquendi, dicit quis, "Illud sigillum valet mihi centum marcas, sive faciet me habere, et quod habet talem virtutem."

155

Ergo dicendum quod virtus divina confert gratiam et Passio Christi meretur diminutionem poenae, et utraque virtus Dei voluntate assistit ipsi sacramento, nec tamen est in illo. Et confertur gratia et remissio poenae in perceptione sacramenti, nec tamen virtute ejus nisi loquendo communiter, sicut supra de sigillo. Et sic exponunt auctoritates Bedae 160 et Augustini. Et si obicias quod non differunt a sacramentis Veteris Legis dicunt quod falsum est, quia in istis sacramentis assistit divina virtus ad majorem cumulum gratiae conferendum. Nec tamen sunt in onus, propter virtutem assistentem quae confert gratiam, et illa virtus divina quae est ipse Deus.

165

Quod dicit Beda quod collata est virtus, intelligitur communiter loquendo. Praeterea, intelligendum quod licet huiusmodi sacramenta propria virtute non influunt in animam, nec disponunt, tamen cum anima se ipsis subicit et credit se in his posse a Deo salutem percipere, humiliando et credendo disponitur ad gratiam. Similiter illud de igne purgatorii, 170 utrum habeat virtutem spiritualem, dicunt quod non oportet. Praeterea,