Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 244

non est simile, quia divina virtus se ipsa confert gratiam, non autem infert sicut poenam.

Alii vero volunt dicere quod in sacramentis est aliqua virtus creata 175 per quam influunt in animam, et habent rationem causandi differenter. Dicunt enim quod in sacramento datur gratia gratum faciens, datur etiam <add gratia> gratis data sicut est character, et ornatus animae, datur etiam debilitatio fomitis, sive expeditio potentiarum, haec est efficacia gratiae. Dicunt ergo quod respectu gratiae gratum facientis 180 sunt sicut causa sine qua non; respectu characterizationis et ornatus sunt sicut causa efficiens, ratione illius virtutis; respectu debilitationis fomitis sive roborationis potentiarum sunt causa disponens. Et hoc sit manifestum. Nam sicut videmus quod in purgatione per ignem purga- torium est ipsa anima purgabilis habens reatum vel maculam venialem; 185 est gratia intra animam, quia sine illa non fieret purgatio; est rursus virtus ignis. Sic in sacramentis est anima habens defectum et debilitatem potentiarum; est iterum gratia intus in anima operans; est iterum virtus sacramenti exterior. In his concurrentibus roborantur et sanantur potentiae, et gratia fit efficacior in sua operatione, mediante virtute 190 sacramenti. Sic ergo sacramentum est causa gratiae ut occasio, scilicet gratum facientis; est etiam causa characteris et ornatus efficiens; est etiam causa efficaciae gratiae et sanationis potentiarum ut disponens, et hoc per virtutem quae est in ipso sacramento spiritualem a Deo ipsi collatam.

195 Quaeritur in quo sit gratia sanctificans animam ministerio sacramen- torum?

Videtur quod sit in ipsis sacramentis materialibus. Ps. 'Posuit tene- bras latibulum suum,' Glossa, Augustinus: "id est obscuritate sacramen- torum in quibus latet Christus. Latet enim in baptismo remissio pecca- 200 torum, Christus in altari sub sacramento panis". Constat quod remissio peccatorum non latet in baptismo nisi quia sua causa latet in illo, scilicet gratia quae est in baptismo ut in sua causa. Ergo, videtur quod gratia sit in ipsis materialibus elementis.

Item, Hugo: In sacramentis sunt quinque, Deus medicus, homo 205 aegrotus, sacerdos minister, vas sacramentum, gratia antidotum. Sed non dicitur vas nisi quia aliquid continet, non nisi gratiam; ergo, etc.

Item, quod est capax nobilioris scilicet Dei essentiae, potest esse capax minus nobilis, scilicet gratiae. Sed aqua et quaelibet corporalis creatura est capax divinae essentiae; ergo, potest esse capax gratiae.

210 Item, quod non habet ortum naturaliter a principiis alicujus subiecti, sed est a datore extrinseco, naturaliter non determinat sibi subiectum