Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 245

aliquod. Sed huiusmodi est gratia, ergo indifferenter potest esse in quolibet subiecto quantum de se est, tam corporali quam in spirituali.

Item, in sacramento altaris est idem significatum et contentum. Unde in specie panis non solum figuratur corpus Christi, sed est verum corpus 215 Christi. Ergo, in aliis debet contineri quod figuratur, scilicet gratia aut reparans aut perficiens.

Item, in sacramento altaris vidimus quod ibi sunt accidentia materialia. Sed tamen virtute sacramenti suspenduntur a materia ita quod non sunt in aliquo subiecto. Ergo, cum gratia sit multo spiritualior videtur 220 quod magis sit apte ut sit in aliis sacramentis secundum essentiam et secundum veritatem, non tamen ut in subiecto. Ergo, videtur ponendum quod gratia sit in sacramentis tamquam in continenti.

Respondeo, dicendum quod non sequitur quia ibi accidentia manent propter nostri sensus infirmitatem et propter fidei utilitatem. Si autem 225 gratia illa esset in sacramento nulla esset utilitas propter hoc quod Deus semper est praesens ut daret digne accedenti. Immo esset inordinatio, et derogaretur ipsi gratiae, quod non debet fieri divino miraculo, quia ipsa gratia nata est perficere animam.

Contra. Gratia est medium inter naturam et gloriam. Unde nulla res est 230 susceptibilis gratiae quae non sit susceptibilis gloriae. Ergo, res quae non perficitur a gratia nec est susceptibilis gloriae. Sed sacramenta vel materialia in sacramentis non sunt susceptibilia gloriae; ergo nec gratiae. Quod concedimus.

Dicendum quod gratia in sacramentis non est ut in subiecto, neque 230 in aliquo alio nisi in rationali natura. Unde respondeo quod gratia quaerenti nec dare potest nec debet, neque suscipere, nisi libero arbitrio.

Ad illud 'remissio peccatorum latet,' dicendum quod latentia illa est sicut accidentis vel formae alicujus in subiecto, vel ut effectus in sua causa a Domino disponente. 240

Ad illud quod sacramenta sunt vasa gratiae, dicendum quod non est similitudo per totum, sed per hoc tantum quod sicut vasa non habent de sua substantia quod continent, et illud quod transfundent a se non habent, nihilominus a vase transfunditur, ita sacramenta non de suo habent quod ferunt, sed a datore gratiae. Unde gratia non est de substantia sacramenti licet quodam modo sit contenta in illis, et ex illis effundatur. Unde Hugo, "Sacramenta non de suo sanant, quia vasa aegrotum non sanant, sed medicina."

Ad aliud dicendum quod capacitas essentiae est naturalis secundum naturam communem, sed capacitas vero gratiae sive per gratiam est 250 solum naturae rationalis. Unde sicut non omnis natura rationalis, ita