Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 246

non omnis capacitas per gratiari. Secundum enim addit primo, scilicet, plus dicit esse capacem gratiae quam divinae essentiae, quia non omne quod est capax divinae essentiae est capax gratiae. Sed econverso.

255 Ad aliud quod capax est nobilioris, etc., patet quia ejusdem est capacitas utriusque, scilicet Dei et gratiae, non nobilioris. Sed secunda capacitas quamvis eiusdem tamen nobiliori modo, quia per inhabitationem, et ita capacitas gratiae addit gradum excellentiorem super capacitatem essentiae, licet haec nobilior sit; nam in illa capacitate gratiae 280 utrumque concurrunt, scilicet, capacitas gratiae et essentiae; non sic est in omnibus.

Ad aliud dicendum quod sicut illud quod habet ortum a natura inferiori non errante determinat sibi esse subiectum et modum secundum intentionem naturae, a natura agente, quia non quodlibet cuiuslibet 265 susceptibile, sed patiens dispositum et debitum, ita quod egreditur a naturae virtute, quae quidem errare non potest, determinant <sic: read determinat> sibi esse et subiectum primum secundum inclinationem priorum; similiter ergo gratia non determinat sibi esse nisi ab agente suo. Unde determinat sibi esse in natura rationali creata. Praeterea, prima 270 false est, nam anima rationalis non habet ortum a principiis subiecti alicujus per naturam, nihilominus determinat sibi tale subiectum, scilicet corpus organicum physicum. Non ergo habet locum propositio in operibus naturalibus secundum naturam.

Ad illud quod Deus de infinitate suae potentiae bene possit facere 275 quod gratia esset in ipsis materialibus elementis, sicut est corpus Christi sub materialibus speciebus, sed ordinatae potentiae non convenit; nam in operibus mirabilibus debet attendi quod res quae fit ex infinita potentia non debet esse in praeiudicium sapientiae et bonitatis, ita quod in naturalibus operibus nobilitantur res postquam vilificantur. Cum ergo 280 gratia sortiretur esse vilius et ignobilius si esset in naturalibus elementis ut in subiecto, non convenit potentiae ordinatae, quae operatur secundum plenitudinem sapientiae, hoc facere. Derogaret enim tunc nobilitati gratiae et virtuti si gratia esset in alio quam in rationali creaturae; etiam praeiudicaretur divinae sapientiae et bonitati, quod patet sic, quia 285 divina providentia providet effectum respectu creaturae et nobilitati gratiae, ut sic illam perficeret. Contra hoc fieret si aliam creaturam gratia perficeret donec immutabilitate non sortiuntur, (hic codex mutil.).

Notandum iuxta hoc quod tria sunt in quibus infinitas potentiae ostenditur, scilicet in faciendo aliquid de nihilo, in transsubstantiando 290 aliquid in aliud, subito sine praecedentibus dispositionibus, in reducendo aliquid omnino in nihilum. Primum et secundum, quia nec sapientiae