Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 247
nec bonitati derogat, invenitur; tertium illud, quia derogat bonitati quae a nullo se substrahit, nullatenus invenitur, quia primo derogaret divinae bonitati, cuius | est naturam conservare, et similiter divinae sapientiae, quia deficeret aliquid de nobilitate universi. Sic esset si 295 gratia perficeret aliquam creaturam, quia esset perfectio ignobilioris.
Quod vero obicitur de corpore Domini, dicendum quod sub speciebus panis nobilius esse sortitur quodam modo, eo quod subtilius et incomprehensibilius et mirabilius ibi est quam in suo primo et naturali esse. Vel dicendum quod Deus possit sic facere si vellet, sed tamen non ita 300 congruit hic sicut ibi, quia in illo sacramento est transsubstantiatio; unde id quod figuratur ibi est vera substantia quae congruit esse per se; congruit etiam illis speciebus velari, propter nostram utilitatem; sed gratiae non sic congruit esse per se cum non sit substantia, nec contineri in illis sacramentis corporalibus, cum de sui natura sit creata ut sit in 305 multo nobiliori. Quia ergo potentia non deroget sapientiae, et ordinationi, ideo quamvis Deus possit facere non tamen fecit, nec est simile, sicut monstratum est. Praeterea, sic non repugnat bonitati; immo ostensivum est potentiae infinitae et sapientiae et bonitatis. Nobilitantur enim ibi species illae, quia habent esse extra materiam. 310
Quaeritur cum dicatur quod sunt causa gratiae disponendo, quia efficiunt illam disponendo, utrum hoc habeat veritatem?
Et videtur quod non, quoniam dispositio ad gratiam non habet ortum a libero arbitrio, sive consideratione cognitionis, sive affectione et cordis praeparatione. Oportet quod fiat per influentiam ejus quod est 315 supra naturam et liberum arbitrium, et hoc est per gratiam Dei solius. Igitur dispositio ad gratiam non est nisi ab homine, vel ab eo quod est supra hominem et naturam, et huiusmodi est gratia divina. Non ergo a sacramentis est dispositio, sed solum gratia disponitur, et ita non sacramento. 320
Item, gratia est sufficiens causa ad disponendum suum subiectum informando, aliter enim esset ire ad infinitum, quia simul disponit et informat. Ergo, etc.
Item, causa disponens tempore et natura praecedit suum effectum. Sed nullus effectus sacramenti prius est in anima quam gratia. Ergo, 325 per nullum effectum praecedentem disponit ad gratiam.
Item, Augustinus determinat triplex bonum, maius, medium, et infimum, scilicet virtutes, potentiam animae, et corpus. Ergo, bonum illud dispositivum in sacramentis sive virtus dispositiva eorumdem cadit