Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 248

330 sub aliquo illorum membrorum. Et non sub infimo, quia non sunt sacramenta bona corporis, nec sub medio quia nec sunt similia bona animae, ergo cadit sub tertio; ergo vis dispositiva quae est in eis, est gratia vel virtus. Sed hoc est falsum, quia, sicut dictum est, gratia non est nisi in anima; restat ergo quod non sit in sacramentis vis aliqua dispositiva ad 335 gratiam per quam possint dici causa disponens.

Item, si gratia esset prius in sacramento, cum accidentia non mutant subiectum, numquam illa gratia transiret in animam. Ergo, frustra esset ibi. Sed hoc non est ponendum.

340 Item, gratia cum sit perfectio animae, perfectio quae est accidens dependet ab anima multo magis quam a corpore. Sed anima numquam creatur nisi in corpore, sed simul creatur et est in corpore; ergo multo fortius gratia simul creatur et est in anima. Igitur numquam est in sacramento.

Item, si gratia est in sacramento tamquam in vase continente, con 345 stat quod hoc non est ob aliud nisi ut a sacramento transfundatur in anima. Ergo, si non transfunditur, frustra est ibi. Sed possibile est quod aliquis ficte accedit ad sacramentum. Constat quod gratia tunc non transfunditur. Ergo, gratia frustrum est in hoc sacramento.

Item, gratia immediate reformat et reducit animam ad Deum, ergo, 350 a Domino exit immediate influente in ipsa. Non ergo transfunditur mediante illo vase.

Respondeo. Dicendum quod in sacramentis est virtus dispositiva ad gratiam per quam possit esse convenienter causa gratiae dispositiva.

Ad primum obiectum dicendum quod dispositio ad gratiam quae non 335 est a libero arbitrio oportet quod sit a superiori, scilicet a prima causa. Sed hoc contingit dupliciter, mediate et immediate. In sacramentis ergo est virtus dispositiva ad gratiam, tamquam in eis quibus utitur prima causa ut mediis.

Ad aliud dicendum quod triplex est dispositio, scilicet dispositio 360 potentia, dispositio habilitas, et dispositio necessitas. Dispositio prima et secunda praecedunt formam ad quam disponunt tempore et natura, sed tertia dispositio quae est necessitas, non. Et tale est in sacramentis. Quia ergo sacramentalis gratia dispositio est necessitas, non praecedit gratiam sed simul est. Unde dispositio sacramentalis est necessitas, non 365 potentia. Unde causa disponens non semper praecedit tempore suum effectum, quia ultima dispositio quae est necessitas est simul cum effectu, et sic est in sacramentis ut necessitas ignis simul est cum ultima forma quae est ignitas in materia. Praeterea, non est ut gratia sit vel insit, sed in tollendo impedimenta et expediendo ejus effectum.