Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 249

Ad aliud dicendum quod virtus sanctificativa in sacramentis est de 370 maioribus bonis et ad expedienda maiora bona, scilicet virtutes in suis operibus. Unde secundum se virtus est magnum bonum et similiter illa virtus quae est in sacramentis, ut dictum est. Et sic intelligendus Augustinus. Et quod dicit Augustinus quod bona maiora sunt ut gratia et virtus, non dicit illud cum praecisione, sed causa exempli. Vel dicendum quod 375 loquitur de bonis hominis et non generaliter, et haec autem virtus non est bonum quod insit homini, sed bonum quae (lege: quod) inest sacramentis. Bonum autem hominis duplex est, scilicet naturale et gratuitum; naturale duplex, corporale et spirituale; gratuitum vero ut dona et virtus, et hoc maius est.

380

Patet ergo sacramentum est causa dispositiva ipsius gratiae, non ut sit, sed ut efficax sit in operando, removendo per virtutes, et reprimendo incentivam quae agit inclinando ad contrarium.

Quaeritur adhuc de illa virtute disponente, utrum sit in ipsis materialibus sicut in subiecto, quia si est accidens, ergo est in aliquo ut in 385 subiecto.

Sed hoc non videtur, quod sit in eis ut in subiecto, sic.

Nulla substantia spiritualis potest recipere formam corporalem corporaliter; ergo, econtra, nulla substantia corporalis potest recipere formam spiritualem spiritualiter. Sed virtus illa forma spiritualis est. 390 Ergo, non potest recipi a materiali elemento. Omne enim quod est in aliquo est per modum recipientis non recepti. Ergo, in sacramentis esset sic virtus spiritualis corporaliter, quod falsum est. Ita non est in sacramentis ut forma in subiecto.

Item, omnis una forma est in uno subiecto. Ergo, virtus illa cum sit 385 forma quaedam aut erit in elemento, aut in verbo, et non in omnibus, vel in ambobus.

Respondeo. Dicendum quod gratia est in scia anima. Sed hic loquimur de virtute quadam sanctificativa, vel dispositiva, sive ordinativa; dicendum ergo quod virtus illa est in elementis, ut in elementis, ut accidens 400 in subiecto.

Ad obiectum dicendum quod locum habet in receptionibus naturalibus, sed in mirabilibus non tenet. Sic enim illud verum est loquendo naturaliter; tamen virtute mirabili potest corporale suscipere virtutem spiritualem, sicut patet in igne purgatorii et inferni, ubi est virtus 405 mirabilis. Notandum ergo quod sicut in operibus iustitiae potest aliquid transfundi ab aliquo aliter quam sit in illo, sicut corruptio originalis culpae tamquam poena est in carne, in anima vero culpa, et in carne