Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 250
materialiter et corporaliter, in anima formaliter, ita in operibus miseri- 410 cordiae potest transfundi aliquid a sacramentis ut sanctificatio quaedam et dispositio aliter quam sit in ipsis, quia in ipsis virtualiter, in anima postea formaliter; et ita sicut est corruptio prima in transfundente carne, et aliter est in eo in quod transfunditur, scilicet in anima in qua est culpa, ita illa virtus in sacramentis habet se dupliciter, in sacramentis est virtua- 415 liter, in quantum est disponens, et sic in eis est ut in subiecto in quantum disponens, sed inquantum est informans animam est in anima ut in subiecto. Unde, et elementum sive sacramentum est subiectum, et ipsa anima, sed aliter et aliter, ut patet simile in originali. Illud autem quod 420 est receptum per modum recipientis, nam anima recipit corpus nobiliori modo quam sit in se, id est, nobilius habet esse in anima quam in se, quia in anima habet esse spirituale et simplex, in se corporale compositum; sed Deus recipitur in anima nobiliter quam in se ipso, quia Deus in se habet esse infinitum, etc., in anima finitum etc. Intelligitur ergo illud 425 de receptionibus animae ut minus nobile habet esse nobilius, et nobilius quandoque habet esse ignobilius, et sic anima apprehendit quandoque nobilius quandoque ignobilius, et de apprehensivis intelligitur solum. Sed hoc non intelligitur de illis quae continentur ab alio, ut virtus ab anima vel a sacramentis.430 Ad aliud, quod sicut in naturalibus quandoque virtus habet a tota specie sicut virtus adamantis in attrahendo ferrum, et non est a materia nec a forma sed a tota specie sua, ita est hic quia virtus illa sanctificandi sive virtus dispositiva ad gratiam ultimam est in sacramento, non ab elemento neque a verbo, sed a toto esse sacramenti, elemento scilicet 435 simul et verbo. Item aliter potest dici, quia unum potest esse dupliciter, scilicet in se ipso et secundum hoc habet esse absolute, vel in ordine, et sic habet esse respectivum, et ista est forma in ordine. Unde forma universi est una forma virtute ordinis, non virtute subiecti singularis, et ab hac forma dicitur mundus universus propter unitatem formae 440 universi. Ita est hic. Ordinantur enim verbum et elementum ut habeant unum esse totale quod respicit sacramentum. Unde forma absoluta illa determinat sibi unicum subiectum, sed forma in ordine non determinat sibi unicum, sed omne id circa quod habet fieri suum esse completum, et sic est ex parte sacramentorum.