Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 256

195 talis non est medicina corporalis sed spiritualis. Praeterea, prima falsa est, quia extrema unctione quae est medicina spiritualis redditur sanitas corporalis.

200 Ad quod dicit Dionysius quod virtus divina secretius operatur ibi salutem, dicendum quod hoc verum est, quantum est ad collationem gratiae qua salus efficitur. Nihilominus et sacramenta efficiunt simpliciter et disponendo, ut dictum est.

Ad quod obicitur quod non ab illis sed per illa quaeritur salus, debet intelligi non ab illis ut a prima causa sive auctore primo.

Ex dictis patet qualiter respondendum est ad alia quaedam quaesita. Sic, si sacramenta efficiunt quod figurant, id est gratiam, igitur aut ut causa per se et hoc esse non potest, quia solus Deus est causa per se, aut ut causa sine qua non, similiter est de sacramentis Veteris Legis et circumcisione, respondeo quod non sunt causa per se, neque solum causa sine qua non, sed disponens, ut dictum est, et hoc non ut sit, neque ut insit, 210 sed ut efficax sit in operando.

Sed si solum disponunt ad hoc quod gratia sit efficax et expedita ad operandum, igitur non tollunt peccatum, quae sola gratia tolluntur.

Respondeo quod sacramentum connective dictum, secundum quod sacramentum denominat connective quae concurrunt ad hoc quod sit in 215 suo pleno esse, et perfecto, scilicet, Deus medicus, homo aegrotus, sacerdos minister, vas sacramentum, gratia antidotum, tollit peccatum, quia secundum hunc modum concernit effectum Dei, et ministri, et operis operati signorum, et gratiae circa aegrotum. Spiritualiter sic proprie tollit peccatum, non secundum quod consideratur specialiter quantum 220 ad effectum operis operati secundum quod hic loquimur de ipso.

Quaeritur utrum efficit gratiam disponendo. Et ostenditur quod non, quia cum huiusmodi dispositio non sit mediante libero arbitrio ut per motum affectionis vel cognitionis, oportet quod sit per influentiam alicujus quod sit supra naturam; nihil est huiusmodi nisi gratia.

225 Item, constat quod illud mediante quo disponunt sacramenta est de genere bonorum; igitur aut bonorum maiorum, cuius sunt virtutes et gratia, aut minorum cuius sunt corporalia, aut mediorum cuius sunt potentiae animae. Sed constat quod nullum istorum est; igitur, etc.

Item, causa disponens tempore et natura praecedit ipsum effectum, 230 sed nullus effectus sacramenti prius est in anima quam ipsa gratia.

Respondeo quod virtus quaedam scil. sanctificationis est et in ipso sacramento, sicut dicit Augustinus quod virtus est aquae ut corpus tangat et