Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 257
cor abluat, quae quidem virtus est donum mirabile et supra naturam, nec oportet quod sit gratia; immo medium est inter naturam et gratiam. Si quaeritur quid est, dico quod virtus quaedam, scilicet sanctificationis. 335 Unde dicit Hugo quod sacramenta ex sanctificatione sanctificant.
Ad aliud dicendum quod illud bonum in sacramento quod disponit | animam est de magnis bonis. Sed magna bona dupliciter sunt, scilicet vel virtus per essentiam vel per causam. Unde virtus sanctificandi est de maioribus, | quia operatur ad hoc quod virtutes sint, quodam modo 240 expediendo animam ad obediendum virtutibus.
Quod autem dicit Augustinus, quod magna bona sunt virtutes, dicitur exempli gratia, nec per hoc excludit quin alia sunt huiusmodi vel melius, verbum Augustini intelligitur de bonis hominis ut exemplis eius patet. 245
Ad quod obicitur quod dispositio tempore praecedit, quod non est verum, dispositio enim quae est necessitas simul tempore est cum forma completiva. Praeterea, non est dispositio haec ut gratia sit vel insit, sed ut expedite et efficax sit in operando, et hoc tollendo vitium naturae corruptae qua caro inclinat animam ad bonum commutabile, et qua 250 anima illi inclinanti faciliter obedit, et hoc ut supra dictum est, cooperante fide propria, vel Ecclesiae ut in parvulis.
Quaeritur in quo est illud quod animam sanctificat, scilicet gratia ministerio sacramentorum. 235
Quod autem sit in ipsis elementis materialibus videtur.
Dicit enim Glossa supra illud Ps., 'Posuit tenebras latibulum suum,' sic, "Posuit tenebras sacramenta, id est obscuritatem sacramentorum, in quibus Christus latet. Latet enim Christi divinitas in carne, remissio peccatorum in baptismo, Christus in altari sub sacramento panis." 260
Sed contra, quod non latet remissio peccatorum in baptismo nisi quantum ad suam causam; igitur cum causa remissionis sit gratia, igitur peccatorum, etc.
Item, dicit Hugo quod quinque sunt in distributione sacramentorum distincta, scilicet Deus, medicus, homo aegrotus, sacerdos minister, vas 265 sacramentum, gratia antidotum. Sed dicitur vas ratione qua continet gratiam qua salvatur aegrotus. Igitur, ut videtur, gratia est in ipsis sacramentis materialibus.
Item, aqua vel aliud materiale est capax divinae essentiae, quae incomparabiliter est nobilior quam gratia. Igitur, ut videtur, susceptilis 270 est gratiae. Quod enim est capax nobilioris est capax minus nobilis.