Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 258

Item, quod non habet ortum naturaliter a principiis alicujus subiecti, sed a datore extra se, non determinat sibi aliquod subiectum. Sed gratia est talis; igitur non determinat sibi aliquod subiectum, scilicet, rem spiritualem vel corporalem.

Contra, gratia est medium inter naturam et gloriam. Unde nulla natura est perceptibilis gratiae quae non sit perfectibilis gloriae. Sed materialia in sacramentis non sunt perfectibilia gloria; igitur etc.

Quod concedimus dicentes quod gratia non est in aliquo ut in subiecto nisi in creatura rationali.

Quod obicitur quod remissio peccatorum latet in baptismo, dicendum quod illa latentia est signati sub signo.

Ad aliud dicendum quod sacramenta non dicuntur vasa gratiae quia in illis sit gratia sicut accidens in subiecto, vel sicut aliquid quod actualiter continetur in alio secundum esse suum, sed sub hac similitudine quod continetur in vase non est de proprio vasis, sed quasi externum quantum ad substantiam, nihilominus transfunditur mediante vase. Similiter gratia sanans quae est medicina spiritualis non est de substantia sacramenti licet aliquo modo contenta in illis, et transfunditur per illa. Unde Hugo, "Si vasa sunt spiritualis gratiae sacramenta, non ex suo sanant, quia vasa aegrotum non sanant sed medicina."

Ad quod obicitur quod quodlibet materiale est capax divinae essentiae, etc., dicendum quod quia quod est capax gratiae Dei est capax essentiae, et capacitas gratiae addit gradum excellentiorem capacitati essentiae; plus est capere gratiam quam essentiam Dei, quia plus est capere utrumque quam alterum.

Ad quod obicitur quod illud quod non est ortum ex principiis alicujus subiecti, non determinat sibi, etc., dicendum quod sicut illud quod naturaliter sortitur esse a natura non errante determinat sibi esse iuxta intentionem naturae; similiter immo maiori necessitate quod sortitur esse ab auctore naturae habet esse determinatum secundum intentionem agentis, propter quod, cum gratia determinat sibi esse secundum intentionem Dei in rationali natura, non potest esse in alia. Unde dico quod falsum est in operibus supra naturam, sicut patet in anima rationali, immo in aliis multis.

Item, in sacramento altaris est idem significatum et contentum. Unde sub speciebus panis et vini, et non est substantia panis et vini, sed corpus Christi, quod est significatum per species illas; eadem ratione vel quare non in aliis dicitur esse idem significatum et contentum, et hoc miraculose sicut in sacramento altaris?