Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 259
Respondeo. In operibus mirabilibus hoc attendi debet quod numquam illud quod fiat maiestate potentiae fit in praeiudicium immensae bonitatis vel infinitae sapientiae, quod esset si gratia esset et non in subiecto quod est creatura rationali; quia divina providentia providet defectui creaturae rationalis et nobilitati gratiae, ut hoc per illud com- 315 pleretur. Si ergo gratia esset in huiusmodi materialibus elementis, vel speciebus eorum, derogaretur conditioni nobilitatis illius.
Si obiciatur quod similiter est in speciebus panis et vini, dicendum quod non est verum, quia secundum hoc quod ibi sunt sortitae modum essendi nobiliorem modo proprio, quia modus essendi per se qui sub- 320 stantiae proprius est.
Ad hoc est, quod cum divina potentia in tribus maxime sit evidens, scilicet in causando aliquid ex nihilo, in producendo aliquid quod est in nihilum, et in transsubstantiando unum omnino in aliud, sive hoc quod non manente subiecto transsubstantiationis, duo inveniuntur completa 325 ab eo, scilicet creatio et transsubstantiatio; tertium nusquam, quare, quia in huiusmodi immensitas potentiae derogaret infinitae bonitati et sapientiae; contra divinam bonitatem esset si subtraheretur se omnino ab aliquo quod est, ita ut omnino cederet in non ens. Similiter contra divinam sapientiam quae cuncta condidit in ordine universi, aliquid 330 enim deperiret de pulchritudine universi.
Quaeritur de definitione Hugonis quae est sacramentum est corporale vel materiale elementum foris sensibiliter propositum ex similitudine representans, ex institutione significans, ex sanctificatione continens aliquam invisibilem gratiam. 335
Contra quod primo dicitur 'est corporale vel materiale elementum,' quia instantia est in sacramento eucharistiae, ubi solum species sive accidentia sunt, quod foris sensibiliter proponitur.
Respondeo. Sicut in sacramento illo forma panis non dicitur habere similitudinem illius cuius est sacramentum secundum quod dicitur 340 sacramentum imaginem gerit etc. <non> ratione sui, sed ratione panis cuius forma fuit, similiter dicendum quod non dicuntur illae species elementa ratione ipsarum specierum, sed illorum cuius fuerunt species, scilicet ratione panis et vini, nec intelligendum quod elementum sumitur ibi proprie, sed nomine extenso ad elementatum. 345
Item, cum materiale quod requiritur in sacramentis generaliter est elementatum, non elementum, quare doctores loquentes de ista materia dixerunt illud magis elementum quam elementatum, ut hic Hugo; Augustinus similiter dicit, "Accedit verbum ad elementum" etc.