Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus
by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957
p. 260
350 Respondeo. Proprie et per se sacramenta sunt ad tollendum defectus humanos et ad supplendum quod imperfectionis est in ipso. Hoc autem est quod primo requiritur in progressu vitae christianae, sive religionis, propter quod est quasi elementum. Elementum enim proprie dicitur quod est primum in compositione rei sicut litterae dicuntur elementa 355 in compositione vocis litteratae, et ignis, aqua, aer, et terra in compositione materialium; ut igitur nomen congruit operi sive effectui in sacramento, illud quod ibi materiale est convenienter elementum nominatur.
Item, instantia est similiter in paenitentia et in matrimonio.
360 Respondeo, quod paenitentia et matrimonium non sunt sacramenta propria legis gratiae, sed communia quantum ad omne tempus; haec definitio est proprie sacramentorum legis gratiae.
Videtur quod sacramenta non signent ex institutione, maxime sacramenta Novae Legis, quia non invenitur ubi instituta fuerunt ad signandum sed solum ad efficiendum. Unde efficaciam contulit institutio, 365 si non significationem, ut patet in institutione baptismi Joh. 3, 'Nisi quis renatus fuerit.'
Respondeo. In institutione ad sanctificandum; instituta fuerunt ad signandum, quod sic patet: ex institutione innotuit efficacia et virtus sacramenti; igitur ex institutione sacramenti exterius rem sacram fecit 370 innotesci; igitur ex institutione fuit quod signum rem suam isti vel illi figurat. Igitur ex institutione figurant.
Quaeritur de hoc quod dicitur quod 'ex sanctificatione continent invisibilem gratiam.'
Quod exponitur sic. Sacramentum debet habere sanctificationem per 375 quam contineat rem cuius est sacramentum, et efficax sit ad eandem sanctificandis conferendam. Quaeritur igitur de sanctificatione quam confert, quia cum creatura rationalis non sanctificatur nisi per gratiam, videtur quod de se conferat gratiam?
Item, quae est illa sanctificatio?
380 Respondeo. Dicendum quod sanctificat dupliciter. Uno modo disponendo ad sanctificationem sive perfectionem sanctitatis in quantum efficit gratiam efficacem in opere; alio modo efficiendo in quantum animam ornat sive | characterizat. Huiusmodi enim ornatu proprie et distincte separatur homo in partem Dei, et tamquam de sui cognoscitur. Et hoc est esse sanctum. Unde Glossa, super illud Lev. 19, 'Sancti estote, quia' etc., habetur quod esse sanctum est Domino dedicari et a communi usu segregari. Unde dicit, "Nulli quod sanctum est servire debet nisi soli Deo; ad usus communes communibus debemus uti."