Texts Illustrating the Causality of the Sacraments from William of Melitona, Assisi Bibl. Comm. 182 Anonymus

by K. F. Lynch in Franciscan Studies, Vol. 16, No. 2-3 · June–September 1957

p. 261

Unde vult ibi Glossa quod sanctum dicitur quod in parte Dei est segregatum. Ista igitur sanctificatio est characterizatio qua recipientes sacramenti distinguuntur, et dispositio ad expeditionem quantum ad 390 opera virtutum, ad quae possint sacramenta Novae Legis.

Ad quod obicitur quod sola gratia sanctificat rationalem creaturam, dicendum quod hoc est intelligendum de sanctificatione quae est purgatio a culpa.

Item, quaeritur in quo est haec virtus sanctificandi sive illud quod 385 sanctificat, utrum in elemento vel in verbo vel in quo alio?

Videtur quod in elemento quia secundum Augustinum 'verbum accedens ad elementum fit sacramentum.' Sed illud quod fit aliquo non est in illo quo fit vel factum est, dico ut in subiecto; cum igitur verbo accedente ad elementum ipsum elementum fit sacramentum, sed illud 400 quod est sacramentum sanctificans est, quia sacramentum efficit quod figurat, igitur in ipsis est virtus sanctificandi.

Item, Hugo, 'per verbum elementum sanctificatur, ut virtutem sacramenti accipiat.'

Contra. Videtur quod sit in ipso verbo, quia virtus sanctificandi in 405 aqua est a virtute verbi, nec habet a se hanc virtutem, quia ut dicitur in Sententiis, 'non accedente verbo quid est aqua nisi aqua.'

Item, Hugo, aqua solum elementum esse potest, sacramentum esse non potest, donec accedit verbum; igitur cum virtus sanctificandi sit in ipso elemento, ex accessu verbi in exercitio sacramenti, cuius virtus 410 eodem actu individuo transfertur ad elementum, et ad recipientem, videtur quod ipsi verbo magis assignanda est ut subiecto virtus sanctificandi, quam elemento. Verbi gratia, actus immutandi visum est a colore; color enim est motivum visus. Haec autem immutatio non est nisi actu lucis quae de potentia visibiliter facit actu visibile. Actus autem 415 immutationis est actus quidem individuus exiens a virtute | animae, quae quidem virtus non est solum ipsius coloris, immo ipsius lucis, vel lucidi, immo forte proprius ipsius lucis.

Item, in exercitio sacramentorum virtus verbi directe fertur super recipientem sacramenti, ut patet cum dicitur 'Inungo te,' 'Baptizo te in 420 nomine Patris,' etc., non exprimitur virtus alia conferri ab elemento. Non enim dicitur 'Baptizo te ex aqua,' vel 'Confirmo te ex oleo,' vel 'chrismate,' sicut dicitur 'Baptizo te in nomine' etc., ex quo patet quod virtus est ab illo verbo immediate, non ab elemento solo. Unde virtus sanctificationis est in ipso verbo.

425

Respondeo quod, ut dictum est, in utroque. Unde dico quod in sacramento est actus unicus respectu recipientis, quod est a virtute non